XLV. DE HOMICIDIIS IN CONVIVIO ^ FACTIS
P^**. Si in convivio^^\ ubi quattuor aut quinque fuerint^ homines, unus ex ipsis interfectus fuerit, illi qui rémanent, aut unum convictum reddent, aut omnes mortis illius conpositionem conjectent. Quae lex usque ad septem qui fuerint in convivio illo convenit observare.
2^^^. Si vero in illo convivio plus quam septem fuerint, non omnes teneantur obnoxii, sed quibus fuerit inputatum, illi secundum legem conponant.
3 ^^^. Si quis foris*^ casa, sive iter agens, seu in agro positus, a contubernio fuerit occisus , et très vel amplius habuerit plagas , très de eodem contubernio qui convicti fuerint, singillatim mortis illius conpositionem conponant; et très alii de ipso contubernio, mcc dinariis, qui faciunt solidos xxx, unusquisque illorum culpabilis judicetur; et très adhuc alii de ipso contubernio, dc denariis, qui faciunt solidos xv, singuli eorum culpabiles judicentur