XXXIII. DE VENATIONIBUS FURATIS
1. Si quis de diversis venationibus furtum fecerit et celaverit, praeter capitale et dilaturam, mdccc dinarios, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur. Quia lex de venationibus. et piscàtionibus observare convenit.
2. Si quis cervo domestico signum liabentem furaverit aut occident, quia de venatione mansuetus est , et hoc per testibus fuerit adprobatum quod eum dominus suus in venationem habuisset aut cum ipsum duas aut très feras occidisset, malb. throuidioso, hoc est mdccc dinarios, qui faciunt solidos xlv, culpabilis judicetur.
3. Alio vero qualibet domestico cervo quique in venationem adlioc non fuit, qui eum involaverit aut occident, malb. throueinso, hoc est Mcccc dinarios, qui faciunt solidos xxxv, culpabilis judicetur.