XXXV. DE HOMICIDIIS SERVORUM VEL EXPOLIATIS
1. Si quis servus servum occident, homlcida illum domini inter se di vidant.
2. Si quis ingenuus servum alienum expoliaverit, et ei supra xl dinarios quod valit tulisse convincitur, malb. leotos musdo, hoc est mcc dinarios, qui faciunt solidos xxx, culpabilis judicetur.
3. Si vero minus quam xl dinarios expolia ejus vaiuerint, dc dinarios, qui faciunt solidos xv, culpabilis judicetur.
4. Si quis homo ingenuusl etum alienum expoliaverit, et ei fuerit adprobatum, mcccc dinarios, qui faciunt solidos xxxv, culp. jud,
5. Si servus alienus, aut laetus, hominem ingenuum occident, ipse homicida pro medietate compositionis illius hominis occisi parentibus tradatur; et dominus servi aliam medietatem conpositionis se noverit solviturum .
6. Si quis vasso ad ministerium , aut fabrum ferrarium vel aurifice, aut porcario, vel vinitorem, aut stratorem furaverit aut occident, cui fuerit adprobatum , mcc dinarios , qui faciunt solidos xxx , culpabilis judicetur.
7. Inter freto et faido sunt mdgcc dinarios, qui faciunt solidos xlv, excepto capitale et dilatura; in summa sunt simul solidos lxxv.