XLV. DE MIGRANTIBUS
1 . Si quis super alterum in villa migrare voluerit, si unus vel aliquid (leg. aiiqui) de ipsis qui in villa consistunt eum suscipere voluerit, si vel unus exteterit qui contradicat, migranti ibidem licentiam non habebit.
2. Si vero contra interdicto unius vel duorum in villa ipsa adse-
dere praesumpserit , tune ei testare débet, et si noluerit inde exire ille
qui testât, cum testibus sic ei débet testare : Hic tibi testo in bac nocte
proxima in boc quod lex est Saliga babet sedeas, et testo tibi ut in
X noctes de villa ipsa egredere debeas. Postea adhuc post decem noc-
tes iterum veniat ad ipsum, et ei testet ut iterum in decem noctes
exeat. Si adhuc noluerit exire, item tertio decem noctis ad placitum
suum addatur, ut sic xxx noctes impleatur. Si nec tune voluerit exire,
tune maniât eum ad mallum et testes super singula placita qui fuerunt
ibi praestos habeat. Si ipse cui testatum est noluerit inde exire, et
eum aliqua sunnis non tenuerit, et ista omnia quœ superius diximus
secundum legem est testatus, et tune ipse qui testavit super furtuna
sua ponat et roget grafionem ut accédât ad locum ut eum inde expellat.
Et quia legem nolult audire quod ibi laboravit, demittat et insuper,
MALB. viij drisittolo, hoc est mcc dinarios, qui faciunt solidos xxx, culpa-
bilis judicetur.
3. Si vero quis migraverit et infra xii menses nullus testatus fuerit, securus sicut et alii vicini maneat.