VIII. Occurret etiam alicui proculdubio
postquam îpsam hîstoriam nostram et inventionibus tabulas perlegerit, aliquid in ipsis experimentis minus certum, vel omninofalsum; atque propterea secum fortasse reputabit, fundamentis et principiis falsis et dubiis inventa nostra niti. Verum hoc nihil est : necesse enim est, talia sub initiis evenire. Simile enim est ac si in scriptione aut impressione una forte littera aut altéra perperam posita aut collocata sit ; id enim legentem non multum impedire solet, quandoquidem errata ab ipso sensu facile corrîguntur. Itaque si in historia nostra naturali, qu9e tanta diligentia et severitate, et fere religione, probataet collecta est, aliquid in particularibus quandoque subsit falsitatis aut erroris, quid tandem de naturali historia vulgari, quce prae nostra tam negligens est et facilis, dicendum erit? itaque hoc, quod diximus , neminem moveat. {Noviim Organum^ I, 118.)
IX. Non enim pênes eosdem est cultura scientiarum et prsemium. Scientiarum enim augmenta a magnis utique îngeniis proveniunt; at pretia et prœmîa scientiarum sunt pênes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt. {Novum Orgamim^ I, 91.)
X. Calor est motus expansivus, cohibitus, et nitens per partes minores. Per universas et singulas instantias, natura cujus limitatio est calor, videtur esse motus. {Novum Orf/anum^ 11,20.) Hoc autem maxime ostenditur in flamma, quse perpetuo movetur, et in liquoribus fervcntibus aut bullientibus, qui etiam perpetuo moventur. Atque ostenditur €tiam in incitatione sive incremento caloris facto per motum ; ut in follibus et ventis. Rursus ostenditur in extinctione ignis et caloris per omnem fortem compressionem, quse frsenat et cessare fecit motum.