‹ Luther et le luthéranisme; étude faite d'après les sourcesChapitre 252 sur 283 · I. Rom., {[I, aa · texte numérisé non relu

I. Rom., {[I, aa

nous croyons à toutes ses paroles ; et par là notre « croyance en lui » devient elle-même incertaine1 ».

Ainsi donc, Luther était si peu versé dans la théologie qu'il ne savait même pas quelle est la foi qui est néces-

I, « Jastitia autem Dei per fidem (Jesu Christï). Cum fides Christi, qua justificamur, sit non soluna in Christum, sive in personam Christi, sed in omnia, quae Christi sunt, credere, frustra sibi superbi et haeretici blandiuntur et placent, quod in Christum credant, et ea quae ipsius sunt nolunt credere... Igitur haeretici confitentur et gloriantur, quod in Christum credant, secundum quod Evangelia de ipso loquuntur nato, passo, mortuo, etc. Sed non credunt in ea, quae sunt ipsius. Quae sunt illa ? Ecclesia scilicet, et omne verbum (fol. i3i), quod ex ore praelati Ecclesia? procedit, vel boni et sancti viri, Christi verbum est. qui dicit : « Qui vos audit, me audit. » Qui ergo a praelatis se subtrahunt, verbum eorum nolunt audire, suum autem sensum sequuntur, quaero quomodo in Christum credant ? An quod natum esse et passum credunt, docentem vero non credunt ? « Divisus ergo est Christus », quia ibi in eum credunt, hic negant ? Absit; sed totum Christum etiam hic negant, qui non potest simul negari et confiteri... Unde Dominus, Matth., 4 : « Non in solo pane vivithomo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. » Quid est os Dei ? Sacerdotis et praelati... Sed cur dicit : « Omni verbo ? » Quia scilicet si unum verbum non credideris, jam non vivis in verbo Dei ; quia in omni verbo totus est Christus et in singulis totus. Ergo in uno negatus totus negatus est, qui in omnibus... Sicut si unum Christianum occideris, omnes alios salvando, totum Christum occideris. Sic in aliis omnibus. Si in una hostia neges Christum, in omnibus negasti. Quae cum ita sint, in immensum nos oportet humiliari, quia cum non possimus scire, an in omni verbo Dei vivamus, aut nullum negemus (cum multa a praelato, multa a fratribus, multa in evangelio et apostolis, multa interne nobis a Deo dicantur), nunquam scire possumus, an justificati simus, an credamus. Idcirco tanquam opéra nostra sint opéra legis aestimemus. et humiliter peccatores simus, in sola misericordia ejus justificari cupientes. Quanquam enim certi simus, nos in Christum credere, non tamen certi sumus nos in omnia, quœ ipsius sunt, verba credere. Ac per hoc etiam « in ipsum credere » incertum est. » (Sur YEpître aux Romains, III, aa ; Fol. i3ofc). [Ficker, II, 87-89].

Page 1