SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM
NTER varias sollicitudines, quibus pro iniuncto No-bis Apostolico munere rite obeundo undique angimur, illam libenter amplectimur, per quam ubique locorum litterarum studio vacare cupientibus, illarum addiscendarum occasio et commoda opportunitas tribuatur, ut errores, qui ob litterarum inscitiam plerumque enati, quique Sacrara ChristianaB Eeipublica3 doctrinam deturpant, penitus si fieri possit, destruantur ; quavis enim setate experientia docet ad id obtinendum plurimum contulisse publicas studiorum Universitates.
Iamdudum Venerabiles Fratres Archiepiscopus Quebeceusis Petrus Flavianus Turgeon, cseterique Episcopi Regionis Canadensis Nobis per Sac. Congregationem Christiano nomini propagando praBpositam significaverunt, sibi in votis esse ut Catholica Universitas in Urbe Quebeci canonice erigeretur.
Cum vero illa Universitas sub patrocinio B. M. Virgjnis sine labe conceptse a Seminario Quebecensi vigiati quatuor abhincannis fundata sit prrevio S.Sedis beneplacito plenoque civilis potestatis consensu, ac nuperrirae Venerabilis Frater Elzearus Alexander Tachereau Archiepiscopus Quebecensis, nec non Dilectus Filius Thomas StephanusHamel eiusdemUniversitatis Rector supplices Litteras pro canonica institutione impetranda Nobis porrexerint, Nos per eosdem Venerabiles Fratres S. R. E. Cardinales Sac. Consilii Christiano nomlni propagando in generali conventu diei VIII Maii MDCCCLXXVI. coadunatos, compertum habentes, Quebeci Urbem Catholicse Religionis in America Septentrionali veluti Metropolim habendam esse, ex ep quod sexaginta Diœcesum mater existât, ac insuper facilem ad eam patere accessum ex omnibus Canadensis regionis partibus, compertum prseterea habentes, Universitatem, cuius institutio canonica expostulatur, vastissimis sedificiis qua artis opificio, qua sumptus magnificentia admiratione dignis, . copiosa bibliotheca variisque lectissimis museis in omnigense scientiae subsidium exornari, ac sapientium virorum magisterio et "moderatione gubernari, quorum plures in hac ipsa SS. Apostolorum Pétri et Pauli Urbe apud Archigymnasium Gregorianum Societatis Iesu et S. Apollinaris scholas doctrinam hauserunt, reique Christianœ ipsique civili Societati uberrimos fructus attulisse, adolescentibusque a morum corruptela cohibendis, magnis extructis œdibus ad eorumdem institutionem sub sollertium Sacerdotum disciplina providisse, atque ampliora exin in Religionem et bonos mores commoda expectari posse, censuimus prasdictam Universitatem canonice et celebriorum Universitatum pariformiter et aeque principaliter erigere instituere et confirmare.
Ad mentem vero eorumdem Venerabilium Fratrum
Nostrorum volumus et decernimus, ut haec institutio ea lege fiât, ut eiusdem Universitatis Protector sit Prasfectus pro-tempore prasdictas Sac. Congregationis de Propaganda Fide, quomunere hodie auctusest Dilectus Filius Noster Alexander Tituli S. Mariée Transtyberim S. R. E. Presbyter Cardinalis Franchi nuncupatus, et Cancellarii Apostolici munere fungatur Archiepiscopus Quebecensis, atqueeidem Universitati ius sit Doctoratus lauream aliosque inferiores gradus academicos in singulis facultatibus ad consueta Universitatum Statuta conferendi, ac ut doctrinas et disciplinas, id est fidei ac morum suprema vigilantia pênes Arcliiepiscopum ât Episcopos omnes Provincias Quebecensis seu Canadas inferions extet, in casteris vero omniaesse moderanda iuxta sententiam fiac. Congregationis de Propaganda Fide editam Die I. Februarii MDCCCLXXVI et iuxta ipsius Universitatis leges, quarum congruentiam et utilitatem diuturna experientia probavit.
Cum vero ' Magnas Britannias Regina Victoria iampridem Universitatem amplo adprobationis diplomate, cui in nulla re derogatum volumus, muniverit et cohonestaverit, plenamque propterea magisterii libértatem concesserit ; hinc censuimus ex eorumdem Venerabilum Fratrum Nostrorum consilio, ut eadem Eegina et gubernia tum Fœderale tum Provinciale Quebecense, adductis de causis, debitis laudibus cumulentur.
Tandem vehementer hortamur Episcopos Quebecensis Provincial, ut eidem Universitati Lavallensi, qua? tam luculenta exhibuit et exhibet sanas doctrinas et integritatis fidei testimonia, eorum Seminaria et Collegia aggregare curent ; ut ita alumnimagis magisque idonei ad eamdem frequentandam reddantur, omnibus vero Archiepiscopis et Episcopis Dominationis Canadensis commendamus, ut bonœ spei adolescentes in ipsam Universitatem mittere studiorum causa satagant et pa-
rentibus suadeant ne filios suos propriœ libertati permisses, in Quebeci urbe vagari sinant, sed potius in illis recipi hospitalibus œdibus unice ad eorum moralem institntionem facilioremque scientiarum progressum, tôt tantisque sacrificiis per Seminarium Quebecense a solo extructis, quibusque manutenendis in studiosse iuventutis commodum, sumraa liberalitate Professores ac Moderatores ipsi, maiorura suorum exempla sequuti, concurrere non destiterunt.
Prœsentes vero Litteras et in eis contenta, etiam ex eo quod in prœmissis interesse habentes seu habere prsetendentes, ad hoc vocati citati et auditi non fuerint, aut ex quibusvis aliis causis occasionibus vel prsetextibus de subreptionis vel obreptionis aut nnllitatis vitio seu intentionis Nostra?, vel quovis alio defectu, notari impugnari aut alias infringi vel quoraodolibet retractari suspendi restringi limitari, vel eis in aliquo derogari nullatenus posse easque omnino sub quibusvis constitutionibus revocationibus limitationibus derogationibus modificationibus decretis vel declarationibus generalibus vel specialibus, etiam motu scientia et potestatis plenitudine similibus, minine comprehendi ; sed semper ab illis exceptas et perpetuo validas firmas et efficaces esse et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac ab omnibus ad quos spectat et spectabit quomodolibet in futurum, perpetuo et inviolabiliter observari, ac dictœ Universitati, ut prsefertur erectas, illiusque personis perpetuis futuris temporibus plenissime suffragari debere : sicque in prsgmissis per quoscumque judices ordinarios vel delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores ac etiam S. R. E. Cardinales, censeri, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, iudicari et definiri debere, ac si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari irritum et inane decernimus.
Quocirca Dilecto Filio Nostro Alexandre* S. R. E. Presbytero Cardinali Franchi nuncupato Sac. Nostrse Congregationis de Propaganda Fide Praefecto, eiusque Suecessoribus pro-tempore existentibus, per Apostoliea Scripta mandamus, eique facultatem auctoritatem omnimodamque iurisdictionem tribuimus et elargimur ; ut ipse présentes Nostras Litteras et in eis contenta exequi curet, eidemque Universitati et illius personis efïicacis defensionis praesidio assistens, faciat Nostrse et Apostolicaa Sedis auctoritate ipsas présentes et in eis contenta huiusmodi ab omnibus ad quos spectat et pro tempore spectabit, inviolabiliter observari, ipsamque Universitatem illiusque personas quas présentes concernunt, omnibus et singulis harum tenore elargitis pacifiée frui et gaudere, contradictores, servatis servandis,' compescendo.
Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostra et cancellarise Nostrœ Régula de iure quœsito non tollendo, aliorumque Prœdecessorum Nostrorum Romanorum Pontificum editis generalibus vel specialibus constitutionibus et ordinationibus, dictœque Universitatis Statutis, Indultis quoque et Litteris Apostolicis sub quibuscumque tenoribus et formis ; quibus omnibus et singulis, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis specifica expressa et individua, non autem per clausulas générales idem importantes, mentio seu qusevis alia expressio habenda, aut alia quasvis exquisita forma servanda foret ad hoc, illorum omnium et singulorum tenores praasentibus pro plene et sufficienter expressis et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad prsemissorum effectum, hac vice dumtaxat, latissime et plenissime derogamus, caeterisque contrariis quibuscumque.
Volumus autem quod earumdem prœsentium transumptis, etiam impressis, manu tamen alicuius notarii
publici 'subscriptis et Sigillo Personse in ecclesiastica Dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur, quœ ipsis prsesentibus adhiberetur si forent exbibitse vel ostensse.
Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrœ erectionis institutionis confirmationis subiectionis Indulti hortationis mandati derogationis et voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare prœsumpserit, iudignationem Omnipotentis Dei et Beatorum Pétri et Pauli Apostolorum eius, se noverit incursurum.
Datum Pomse apud S. Petrnm Anno Incarnationis Dominicse Millesimo Octingentesimo Septnagesimo sexto-Idibus Maii-Pontificatus Nostri Anno XXX.
F. CAEDINALIS ASQUINIUS