AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Salvatoris ac Domini Nostrt Iesu Christi, qui pro humani generis redemptione se ipsum exiiianivit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, vices in terris immeriti licet «T^erentes, inter multipliées gravissimasque tam excelsi Apostolatus curas, quibus in dies detinemur, in id tamen peculiari ac praecipua Pastoralis sollicitudinis vi^ilantia incumbimus, ut tanti ac tam salutaris Mysterii, quae m Urbe Hyerusalem, et viciniis illius monumenta supersunt, qua maiori sanctiorique lieri poterit custodia asserventur, utque salubria monita ac mandata Romanorum Pontificum Praedecessorum Nostrorum suos hac super re efFectus sortiantur. Ipsi enim Pontifices iamdiu a vetustissimis temporlibus ea ad loca pretioso Humanati Verbi Sang-uine purpurata oculos convertentes, Catholioi nominis gentes ad Christi Sepulchrum recuperandum éxcitarunt, et posquam illud denuo in infielium ditionem cecidit, et Fratribus Minoribus Ordinis S. Francisci Asisiensis tantumraodo licuit ea loca asservare, nunquuam destitere, quin quacumque ope possent, custodiae saltem ipsorum consulerent, et fratrum eorumdem. quos neque persequutionum, neque saeva cruciatuum discrimina tanto unquam ab incoepto deterruerunt, praesentibus necessitatibus pro re ac tempore providerent. Quare et vivae A'ocis oraculo, et Apostolicis etiam litteris Patriarchis. Antistitibus et aliis totius terrarum orbis locorum Ordinariis instanter atque iteratis vicibus mandarunt, ut respectivae eorum curae commissos Christifîdeles ad eleemosynas pro locis Sanctis tuendis afFerendas
colligendasque impellerent, et certas etiam régulas
hac super re statuere plurihus Apostolicis litteris,
modo sub Aniiulo Piscatoris datis, per quas unanimi
consensu asseruerunt universis in terrarum Orbis
Dioecesibus si'igulis annis quosdam per unumquen-
que Ordinariara sub sanctne obedientiae obligatione
dies statuendos esse pro eleemosynis in Sanctorum
Locorum emolumentum colligendis. Denique Pius
PP. VI fel. rec. Praedecessor Nosler litteris, quarum
initium (InJe'- cèlera d vinorum indicAorym abdita
nrrana) die XXXI. mensis lulii anno MDCCLXXVIII
sub plumbo datis, quntuor per annum vicibus ab
ommibas Sacrorum Antistitibus - Terrae Sanctae
nécessitâtes piae Christilidelium charitati commen-
dandas es^e decrevit. Niiuc autem dilectus filius
Eernardinus de Portu llomatico, Ordinis Fratrum
Minorum S, Francisci Asisiensis de Observantia
mnncnpatorum geueralis Administer, Nobis expo-
nendum curavit, adauctis in dins praesertim verten-
tibus annis necessitatibus huiusmodi, Santorum
Locorum custodiae haud amplius provenientes e
fidelium eleemosynis redditus sufRcere, eaque potis-
simum de causa quod elapso iam saecali intervallo a
postrema, quam memoravimus fel rec, Pii PP. VI
Constitutione, nonnulli ex Ordinaris illam veluti fere
obsoletam negligunt, neque eleemosynas pro Sanctis
Locis commendare, ea qua par est sollicitudine.
student ; ideoque enixas Nobis preces humiliter
adhibuit, ut quaedam hac super re providere de
Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine velimus.
Nos igitur, quibus tanti momenti custodia maximo
est cordi, votis huiusmodi annuere cupientes, de
Aspostolica Nostra auctoritate, \'\ praesentium,
perpetuum in modum decernimus, ut Venerabiles
Fratres Patriarchae. Archiepiscopi, Episcopi et alii
totius terrarum orbis locorum Ordinarii sub sanctae
obedientiae vinculo curare teneantur, ut respective
in cuiuscumque Dioecesis Parochiali Ecclesia, una
fiaitem singulis aniiis vice, nempe Feria Sextcï Maioris hebdomadae, vel alio ad uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter semel tanturn qnotanni.s eliîrendo die, fidelium charitati Saiictovum Locorum iiecesFjitates proponaiitur. Pari autem auctoritate expresse interdicimus atqiie prohibemns ne quis audeat vel praesumat eleerriosyiias pro Terra Sancta quomodolibet collectas in alios usus convertere alque irnmntare. Propterea iubemus collectas, ut superius dictum est, eleemosynas Parochum Episcopo, Episcopum tradere proximiori Ordinis S. Francise! pro Terra Sancta Commissario ; hune autem curare volumus, eaedem quam citius Hyerusalem ad Sanctorum Locorum Custodem, ut moris est, transmittantar, Decernentes praesentes Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et Ibre^ suosqne plenarios et integros efFectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, ac spectare poterit, in omnibus plenissime suttVagarit, siccjue in praemissis per quoscumque Indices Ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere. atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non speciali licet atque individua mentione et deroo^atione diornisin contrarium facientibus quibuscumque. Denique volumus, ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publie! subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dign!tate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae ^
vel ostensae.
Datum Romae apud S. Petrum sub Annuls Piscatoris die XXVI Decembris MDCCCDXXXYII. Pontificatus Nostri anno decimo.