DECRETUM URBIS ET ORBIS
Anni sacri a Beatissimo Patre et Domino Nostro LEONE XIII feliciter indieti, proxime celebraturos initia, summopere decet nocte surgentes adire saeculi Auctorem, ad eius aras provolvi, acceptissimam offerri Hostiam, divinum seilicet Agnum, sacro convivio interesse, ut opportuno maxime tempore liceat auxilium. gratiam, misericordiam invenire: Nunc enim propior est salus, Ecce mune tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis, Quod si regnum eaelorum, id est praesentis temporis Ecclesia, simile esse perhibetur decem virginibus sponso de nocte occurrentibus, hac potissimum solemni faustitate licet unicuique mentem aceuratius in sacra illa verba intendere: «ptate vestras lampades : eece sponsus venit exite obviam ei.
Cum insuper media nocte postremae diei mensis Decembris futuri anni praesens absolvatur saeeulum novemque habeat initium ; valde congruum est, ut pio quodam ac solemni ritu Deo gratiae agantur pro acceptis huius decursi saeculi beneficiis, et potiora impetrentur, urgente praesertim necessitate temporum, ad -novum saeculum auspicato ineundum.
Itaque ut imminens annus MCM ab implorata Dei ope Eiusque Unigeniti Filii Servatoris nostri sumat auspicia idemque prospero cursu finiatur, longe felicius, uti sperare fas est, allaturus aevum : Ssmus Dominus Noster LEO Papa XIII benigne concedit ut die 31 mensis Decembris, tum labentis, tum adventuri anni, media nocte in templis ae sacellis ubi Ssma Eucharistia rite adservatur iuxta prudens arbitrium Ordinarii, sui euiusque loci, exponi possit adorandum idem Augustissimum Sacramentum : faeta potestate legendi vel canendi eadem hora coram Illo unicam missam de festo in Cireumeisione Domini et Octava Nativitatis: fidelibus autem sive infra sive extra Sacrificii actionem, de speciali gratia, sacram synaxim recipiendi : servatis ceterum servandis.
xi x
aA RRL ANE EGRE il
[gna
om
Contrariis. non obstantibus quibuseunmque. Die 13 Novembris, anno 1899.