‹ Mandements et circulaires de Mgr. Joseph Thomas Duhamel, 1er archevêque d'Ottawa [microforme]Chapitre 51 sur 155 · ILLME AC RME DOMINE · texte numérisé non relu

ILLME AC RME DOMINE

Commendandum plane concilium aedificandi in Alma Urbe ecclesiam in honorem S8. Patritii hibernorum Apostoli, quod religiosi viri Ordinis P. P, Augustinianorum ex eadem gente haud ita pridem inierunt, ita gratum S. Smo. D. N. Leoni P. P. XIII, extitit, ut non modo illud libentissime probaverit, sed et ipse gravissimis licet pressus angustiis stipem in id conferre non dubitarit, Quam benevolentiam studiumqne episcopi totins Hiberni? cum in Maynoutiano conventu die 8 Septembris elapsi anni habiti cognovissent, ut Summo Pontifici grates communi omnium nomine agerentur, solemni voto decreverunt. Nihil sane catholicæ Hibernis acceptius, nihil Pontifice dignius, quam ut templo Rome illius nomine eedificando opera daretur, qui apostolatum in ea insula auspicaturus ad Urbem totius orbis principem, ad cathedram veritatis ex qua sacerdotalis unitas orta est, humilis accessit, unde scilicet missionem suam potestatemque universam rite sancteque acciperet. Hic a Celestino Pontifice evangelii apud insule illius ethnicos prædicandi Patritio facultas data est; hic ad Sepulera Apostolorum episcopali consecratione auctus fuit, hinc profectus gravissimis laboribus ærumnisque fortiter toleratis terram antea idolorum cultricem verbo, virtute, miraculis ad veri Dei notitiam cultumque ita traduxit, ut Sanctorum insula deinde fuerit appellata. Itaque nullimode dubitandum, quin nemo ex hibernis tam jucunda recordatione non commoveatur, nemo sacre huie Aldi adjutricem manum apponere renuat, cum ad ea tempora respiciens summam gentis sue cum Romana Ecclesia conjunctionem in nobilissimo Patritii Apostolatu pervideat.

H»c quidem ipse Pontifex ut singulis episcopis

locorum in quibus hiberna gens degit Suo nomine per mo significarentur mandavit: eaque Amplitudo Tua fidelibus tibi commissis manifestare curabit, excitabitque omnium animos ut ecclesia St. Patritii in Urbe erigenda amplitudine et ornatu apostolici viri celebritati, dignitati hibernicæ nationis, & civitatis ipsius decori apprime respondeat. Porro in vobis esset primum eedificii lapidem ponere hoc anno exeunte in Nolemnitate Jubilæi Sacerdotalis Summi Pontificis. Stipi autem colligendæ optima sese ofleret occasio in proximo festo S. Patritii, quod hiberni toto terrarum orbe diffusi summa cum lætitia celebrare quotannis consueverunt,

Interim Deum precor, ut fausta omnia ac prospera benigne Tibi concedat.

Rome ex Ædibus S. Congnis de Propaganda fide die 18 Februarii 1887 Addictissimus uti frater.

JoaNNES Carp. SIMEONI PRAEFECTUS.

Aiéme Série— No 11.

CAL LL LL es LL LL aea Re Re Re

CIRCULAIRE AU CLERGÉ

ARCHEVECHE D'OTTAWA, le 13 avril 1887.

Page 1