‹ Mandements et circulaires de Mgr. Joseph Thomas Duhamel, 1er archevêque d'Ottawa [microforme]Chapitre 69 sur 155 · EH · texte numérisé non relu

EH

SALVATORIS AC Domini NosrRi IESU CHRISTI, qui pro humani generis redemptione se ipsum exinanivit, factus obediens usque ad mortem, mortem autem Crucis, vices in terris immeriti licet gerentes, inter multipliees gravissimasque tam excelsi Apostolatus curas, quibus in dies detinemur, in id tamen | peculiari ac praecipua Pastoralis sollicitudinis viglantia incumbimus, ut tanti ac tam salutaris Mysterii, quae in Urbe Hyerusalem, et viciniis illius monumenta supersunt, qua maiori sanctiorique fieri

poterit custodia asserventur, utque salubria monita ae mandata Romanorum Pontificum Praedecessorum | j Nostrorum suos hac super re effectus sortiantur. | [psi enim Pontifices iamdiu a vetustissimis tempor- | ribus ea ad loca pretioso Humanati Verbi Sanguine | purpurata oculos convertentes, Catholici nominis gentes ad Christi Sepulchrum recuperandum excita- | runt, et posquam illud denuo in infielium ditionem cecidit, et Fratribus Minoribus Ordinis S. Francisci i

Asisiensis tantummodo licuit ea loca asservare, nunquuam destitere, quin quaeumque ope possent, custodiae saltem ipsorum consulerent, et fratrum eorumdem. quos neque persequutionum, neque saeva cruciatuum discrimina tanto unquam ab

en

FE

incoepto deterruerunt, praesentibus necessitatibus | pro re ac tempore providerent. Quare et vivae : vocis oraeulo, et Apostolicis etiam litteris Patriarchis, | Antistitibus et aliis totius terrarum orbis locorum :

Ordinariis instanter atque iteratis vicibus mandarunt, ; ut respectivae eorum curae commissos Christifideles ad eleemosynas pro locis Sanctis tuendis afferendas |

couligendasque impellerent, et certas etiam regulas hac super re statuere pluribus Apostolicis litteris, inodo sub Annulo Piscatoris datis, per quas unanimi consensu asseruerunt uuiversis in terrarum Orbis Dioecesibus singulis annis quosdam per unumquenque Ordinarium sub sanctae obedientiae obligatione dies statuendos esse pro eleemosynis in Sanctorum Locorum emolumentum colligendis. Denique Pius PP. VI fel. rec. Praedecessor Noster litteris, quarum initium (Inter cetera d vinorum indiciorum | abdita arcana) die XXXI. mensis Iulii anno MDCCLXXVIII sub plumbo datis, quatuor per annuim vicibus ab ommibus Nacrorum Antistitibus Terry — Sanctae necessitates piae Christifidelium charitati commendandas esse decrevit. Nnue autem dilectus filius Bernardinus de Portu. Romatico, Ordinis Fratrum Minorum 53, Francisci Asisiensis de Observaatia mnnenpatorum generalis Administer, Nobis exponendum euracit, adauctis in dies praesertim vertentibus annis necessitatibus huiusmodi, Santorum Locorum custodiae haud amplius provenientes e lidelium eleemosynis redditus sufficere, eaque potissimum de causa quod elapso iam saeculi intervallo a postrema, quam memoravimus fel rec, Pii PP. VI Constitutione, nonnulli ex Ordinaris illam veluti fere obsoletam negligunt, neque eleemosynas pro Sanctis Locis commendare, ea qua par est sollicitudine, student; ideoque enixas Nobis preces humiliter adhibuit, nt quaedam hae super re providere de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine velimus. Nos igitur, quibus tanti momenti custodia maximo est cordi, votis huiusmodi annuere cupientes, de Aspostolica Nostra auctoritate, vi praesentium, perpetuum in modum decernimus, ut Venerabiles Fratres. Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alii totius terrarum orbis locorum Ordinarii sub sanctae obedientiae vinculo curare teneantur, ut respective in cuiuscumque Dioecesis Parochiali Ecclesia, una

us

saitem singulis annis vice, nempe Feria Sexta Maioris hebdomadae, vel alio ad uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter semel tantuin quotannis eligendo die, fidelium charitati Sanctorum Locorum necessitates proponantur, Pari autem auctoritate expresse interdicimus atque prohibemus ne quis audeat vel praesumat eleemosynas pro Terra Sancta quomodolibet coilectas in alios usus convertere aique immutare. Propterea iubemus collectas, ut superius dictum esf, eleemosynas Paroehum Episcopo, Episcopum tradere proximiori Ordinis 8. Francisci pro Terra Sancta Commissario; hunc autem curare volumus, eaedem quam citius Hyerusalem ad Sanctorum Locorum Custodem, ut moris est, transmittantur, Decernentes praesentes Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosqne plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat, ac spectare poterit, in omnibus plenissime suffragarit, sicque in praemissis per quoscumque Indices Ordinarios et delegatog iudicari et definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari, Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non speciali licet atque individua mentione et derogatione dignis in contrarium facientibus quibuseumque. Denique volumus, ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alieuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

Datum Romae apud S8. Petrum sub Annuls Piscatoris die XXVI Decembris MDCCCDXXXVII. Pontificatus Nostri anno decimo.

Page 1