PIUS PP: X
Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam benedictionem.
Immortalia promerita aut præclare facta maiorum certis destinatisque intervallis celebrari publice, æquum est valde atque opportunum : suadet id enim pietas quædam et officium grati memorisque animi ; et præterea magnarum recordatio virtutum non parum habet admonitionis et hortamenti ai communem salutem. Id ipsum apud vos factum iri intelligi. mus in proximum mensem Junium, exeunte sæculo simil tertio post urbem Quebecum conditam, et altero post quam Franciscus de Montmorency Laval excessit e vivis. Profecto si magnitudo viri spectetur, si urbis auctoritas, apparet salk esse causæ, cur nobilis Canadensium natio duplicis rei memoram singularibus solemnibus honestare velit : quinimmo non est mirum, etiam ultra vestros fines tantam commotam ess conspirationem animorum ad h&æc apparenda solemuia, 1 iam nunc liceat prospicere, celeberrima ea fore ac splendidissima.
Jamvero in isto quasi concentu gratulantium filiorum.
vocem desiderari Nostram non patitur peculiaris illa varitas
et necessitudo, qua vobiscum coniuncti sumus, Is enim rerum vestrarum est Cursus ut, quum in omni genere civilis cuitus cum politissima quaque gente contenditis, tam, quod ad custo
diam avitæ religionis attinet, nuili concedere videamini. Nempe Le) t
exp len obs qui per fici
ser par net.
in | qui] ind mel
Q mu fac prüt
prin
ail sent
Sapl
florere istic ac vigere scimus divino munere christiana instituta; neque solum in moribus privatorum spirare professionem catholici nominis, sed etiam in actione communis vitæ, uti par est, atque in ipsa disciplina ac temperatione civitalis. Accedit, quod Ecclesiam istic tanta frui libertatis copia cernimus, quanta fortasse nusquam alibi : in quo præter virtutum et constantiam catholicorum civium, æquitatem etiam regiminis Britanmci libenter agnoscimus. Præcipuum autem quemdam gaudii fructum capimus ex pietate erga Nos vestra. Nam si exploratissimam vos habetis Romani Pontificis in vos benevolentiam, non minus compertum Nobis est plenum amoris et obsequii studium, quo Vicarium Jesu Christi vos colitis : quod quidem luculenter apparuit recenti memoria, quum, tentato
perduellium armis principatu civili, frequens ante alios Ponti- N fici Canadensis pubes adfuit, parata certaque pro iuribns , Apostolicæ Sedis vitam profundere. Al enim, quum Canaden-
sem populum ita laudamus ob merita, hæ laudes magnam partam ad vos, Venerabiles Fratres, Clerumque vestrum pertinet, atque etiam ad eos omnes de numero laicorum, qui vobis in religiosa tuenda promovendaque re operam navant : vestra quippe potissimum vigilantia et cura, horum autem sedulitate ndustriaque fit, ut ista Ecclesia et parta retineat decora et in meliora nitatur.
Quare intelligitis, quem libenti Nos animo in partem veniamus Conmunis lætiliæ vestræ : quod præterea multo libentius lacinus ob eam causam, quia ex occasione horum solemnium proclive erit recordari, quantum gens Canadensis a suis primordiisad hodiernum diem catholic:æ religioni Ecclesiæque debea! Jam in ultima originum vestrarum memoria eminet äque extat Samuel de Champlain, natione Gallus, vir ingenio senerosuque virtute egregius, maxime aulem studio christian: Sâpenie : qui a Rege Galliarum istuc deducendæ colonie
ets re :
Fu 5 nn mi hé
ren nn er retenir
causa missus, nihil antiquius habuit, quam ut catholicum uomen per istas regiones propagaret ; recte enim censuit non se suo regi servire melius posse, quam si Jesu Christi glorie serviret. Itaque primum omnium, fundato dedicatoque templo, initia consecrat Quebecensis urbis, quæ centrum quoddam futura esset unde in immensas septentrionalis Americéæe plagas beneficia christianæ humanitatis influerent. Mox, uberrimæ spe segetis proposita, suffragante nimirum Apostolica sede, alias ex aliis elicit ex Gallia virorum apostolicorum mauus: quæ nimium quantum elaborarunt, ut multitudinem indigenam ex agresti immanique vita erudirent ad Evangelium et miti garent. Cognitum, ex eo numero Sodales e Societate Jesu præcipue nobilitatos esse, quorum complures acerbissimam in sancto fungendo munere mortem obierunt. Ille autem, quum ita incolarum saluti consulit, tum prudentissime curat, ne quid succrescentibus bene rebus licentia noceat advenarum. Ergo non omnibus promiscue permissum transmigrare in Americam. sed iis tantum, quos constiterit congruenter christiano nomini vivere ; si qui male morati in coloniam irrepserint, cautum tt deprehensi, sine cunctatione domum remittantur. Optimun sane institutum ; quod quum etiam qui eum consequuli sunt Gallici administratores coloniæ, tenuerint, multum valuisæ
arbitramur ad hanc conservandam in Canadensibus christianæ
et professionis et vitæ integritatem.
Cœæptis tam felicibus mirifice perficiendis amplificandis ille divinitus datus est primus Quebecensium Episcopus : qui dite turnum pontificatus sui spatium tot tantisque benefactis :llus travit, ut quibus laudibus Canadensis vel Ecclesia vel: ts hodieque ornatur, earum fere omnium procreat:r et juañ parens ipse exstiterit. [Is igitur mandatam sibi a Romaro Pont: fice provinciam magno animo aggressus, quæcumque ji!\ COM mune bonum feliciter instituta reperit, provehere in maits:
quidquid autem novi opportunum fore videt, studiosissime
effectum dare. Ita sacris expeditionibus multo auctis, per omnem superiorem Americam üsque ad Mexicanum sinum, quantum scilicet patebat NOVA GALLIA, præcones Evangelii dinuttit ; his, adiutrices optimas ad omne officium munusque christianæ caritatis, addit sanctimoniales feminas ; prohibet diligenter a colonis corruptelarum illecebras, dilig-ntius etiam pericula fidei ; et, quo tempore nimis multi Gallicanis erroribus capti ab obsequio Sedis Apostolicæ deficiebant, ipse ad Romanos ritus perfunctionem sacrorum exigit, Clerum maxime suo Romani Pontificatus amore observantiaque imbuit, omni denique solertia fovet et in perpetuum firmat eam Canadensium intimam cum Romano Pontifice coniunctionem, qua Nos tantopere delectari diximus. Magna sunt hæc in rem vestram communem merita : illud arbitramur esse maximum quod ipse Seminarium Quebecense condidit sapientissime constituit. Cœpitenim inde Canadensis Ecclesia sacerdotibus affluere, qui virtute doctrinaque probe instructi, deditissimi Romano Pontifici et suo quisque Antistiti, coilligati inter se caritate fraterna, divinum munus sanctissime administrarent. Ex eadem disciplina nullo non tempore exstitere optimi et civilium rerum peritissimi viri ; quorum opera, adnitentibus Episcopis, ea est Canadensi nationiiurium et libertatum quéæsita possessio, quam hodie obtinet. Manet autem nobile illud pastoralis provi :entiæ monumentum, integramque conservat impressam ab auctore suo formam nativosque spiritus : caput idem et exemplar ounium fore, quæ istic sunt Instituta sacræ priesertim excolendéæ juventuti. Nec vero debet hoc prætermitti, quod imo est in præcipua commendatione ponendum Seminarii Quebecensis, e\ ipso magnum Lyceum Lavallianum, domicilium doctrinarun et propugnaculum catholicæ veritatis insigne, auspice Auostolica Sede et Episcoporum Canadensium ordine, eftlo-
ruisse. Postremo ad istam conciliandam Cconcordiam, qui po. testali ecclesiasticæ cum politica auspicato intercedit, Francis. cum de Laval exstitisse principem, nullus ignorat : quod quidem etiam causæ est, Cur in habenäis eidem honoribus mirifice præsunt civitati vobiscum consentiant.
qui
Tantarum commemoratione rerum, quam proximarum feria. rum celebritas afferet, sane quotquot istic sunt Christifideles, omnes excitari decet ad agendas primum Deo publice gratias cuius beneficio res est Canadensis in hanc amplitudinem provecta, [um ad colendam maiori pietatis affectu Ecclesiam, que per filios clarissimos divinæ eis benignitatis se ministram prie. buit. Communibus hisce sludiis vestra præibit auctoritas, Venerabiles Fratres : quos quidem, consentaneum est, quum diguitatis et gloriæ hereditatem Ceperilis a sanctissimo Episcopo, velle acrius quotidie in exempla eius intueri, Nos, ut sæcula. ria solemnia universæ nationi vestr:e perquam salutaria eve. niant, jam nunc cœælestium munerum vobis ubertatem precamur : quorum pignus, ilemque testimonium paternie benevo. lentiæ Nostræ, Apostolica sit benedictio, quam vobis, Venerahi. les Fratres, et Clero populoque vestro peramanter impertimus.
Datum Roma apud S. Petrum die XXXI Marti MCMVIII Pontificatus Nostri anno quinto.