CONSULTATION
Quebeci, 5 octobris 1883.
Emo D. D. Caro. Bio.
Eminentissime Domine,
Jam die 14 septembris Eminentiæ Vestræ respondi me nihil omissurum ad colligendas informationes quas die 28 julii a me postulabat circa progressus Sectarum Massonicarum præsertim in mea provincia et diœcesi. Cum nondum habeam omnia quæ sufficere possint, non intendo hodie dare responsum definitivum.
nur soda sunt sun!
Pi intri imp
QUÉBEC
neur l'Ar. Ÿ
isition, au
e semaine,
eux docx.
G., trateur,
LA
ociétés for-
ris 1883.
me nihil julii a me Dræsertim mnia quæ finitivum.
Est autem alia quæstio gravissima cujus solutio maximi refert et a Sancta Sede definienda videtur.
In Canada et in Statibus Fœderatis Americæ Septentrionalis existunt plurimæ Societates ad instar aularum (Loges) massonicarum ordinatæ. Tales sunt Societates telegraphistarum (anglice Telegraph operators) navium onustorum (ship laborers) viarum ferrearum varii officiales (railway engineers, brakesmen.… conductors) ferri vel vitri fictores (à'on moulders, glass blowers) et aliæ
muitæ.
Concilium plenarium Baltimorense If, anno 1866, in titulo XII De Societatibus Secretis, No 511 et seq. distinctionem essentialem facit inter societates occultas condemnatas et illas operariorum sodalitates quas non constat aliud sibi proponere quam Sociorum in propria arte exercenda mutuam tutelam ac juvamen.
Die 13 julii 1865, S. C. de Propaganda Fide statuit « recurrendum esse ad Sanctam Sedem et quidem adamussim omnibus expositis rerum adjunctis, si quæ forte difficultates in applicatione decreti ejusdem diei circa eamdem materiam inveniantur. »
Inclusas transmitto constitutiones duarum sodalitatum « Equitum laboris » (Knights of Labor) et « Telegraphistarum » {Telegraphers), ut de natura, scopo et mediis harum societatum melius judicari possit. Prior eo diligentius examinanda est quo videtur generalior in sua extensione aû omnia genera laboris.
Cum aû invitationem Summi Pontificis omnes Archiepiscopi Statuum Fœderatorum Americæ Septentrionalis mox convenire debeant Romæ ad examinandas plures quæstiones quæ disciplinan totius Confederationis tangunt, humiliter postulo ut de his sodalitatibus quæstio examinetur abillis Prælatis qui eo äptiores sunt ad causam enucleandam quo tales Societates numerosiores sunt in eorum provinciis.
Principia quidem clsrissima sunt, sed applicatio practica intricatissima ; ‘et null: melior occasio inveniri potest ad finem imponendum omnibus dubiis.
Eminentiæ Vestræ addictissimus et humillimus servus, (Signat) + E.-A., Archpus Quebecen.