A L'ÉVÊQUE DES TROIS-RIVIÈRES
Venerabili Fratri Ludovico Episcopo Trifluviensi.
PIUS PP. IX
Venerahilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quæ proprio et cæterorum Præsulum Canadensium nomine scriptis el ore testatus es de communi hbsequio vestro studioque in hanc Apostolicam Sedem, id Nobis jucumdissimum #ccidit, Venerabilis Frater, per hæc præsertim tempora, in quibus unitas mentiumque et affectuum conjunectio ade9 necessaria est ad sistendum irrumpentium malorum impetum deteroraque prævertenda. Delectati vero potissimum sumus curis, gas impenditis imbuendo sana doctrina populo eique illustrando quoad Ecclesiæ naturam, constitutionem, auctoritatem, jura, quorum notitia vaferrime perverti solet ad fideles decipiendos; et diligentiam commetiare debuimus qua populum eumdem munme nisi estis contra subdolos errores liberalismi, ut aiunt, catholict, eo periculosiores cæteris, quod exteriore pietatis specie abdueti multos decipiant honestos, eosque allicientes ad dissentiendum a sana Goctrina, in iis nominatim quæ, prima fronte, civile
potius regimen, quam ecclesiasticum, spectare videntur, fidem infirment, unitatem dissolvant, catholicas disgregent vires, efficacissimamque præbeant opem hostibus Ecclesiæ, eadem, licet latius et impudentius docentibus, in quorum nefaria postulata sensim animos ineclinant. Gratulamur igitur vobis, quos cupimus pari semper zelo et perspicuitate revelandis insidiis erudiendoque populo adlaborare, ea concordia, quæ omnibus mutuam caritatem vestram ostendat, et idem unumquemque vestrum sentire, idem dicere ac docere demonstret. Id vero sponte fiet si quam disertis verbis et amantissimis profitemini devotionem huic Pi Cathedræ veritatis magistræ, studiose in vobis fovere contendatis. Id universis adprecamur, dum divini favoris auspicem et præcipuæ nostræ benevolentiæ pignus tibi,
Venerabilis Frater, et singulis Canadensibus Episcopis eorumque diœcesibus Apostolicam Benedictionem peramanter impertimus,
Datum Romæ apud Sanctum Petrum, die 18 septembris 1876, Fontificatus Nostri anno Tricesimo primo.
PIUS PP. IX