ILLUSTRISSIME AC REVERENDISSIME DOMINE
Ex novis humani ingenii inventis, quibus ætas hæc nostra ceteris antecellit, etsi commoda plus quam mediocria percipiantur, eorum tamen occasione abusus non pauci, iique in rebus gravissimis occurrere deprehenduntur. Cumigitur ex chimicæ progressibus eo ventum sit, ut multa in naturæ similitudinem componantur aut conficiantur, contingit frequentissime, ut in regionibus præsertim uvarum penuria laborantibus vina quædam fabricentur, quæ musto ex uvis expresso minime constant, Hinc vero plures per Ecclesiam Antistites talia recenter edere decreta debuerunt, quibus vini artefacti usus prohiberetur omnino ab altaris ministerio, quo videlicet Divini Sacrificii securitati, ut par erat, consuleretur. Quam quidem in rem sicut in ipsa Urbe Eminentissimus Sanctitatis Suæ Vicarius quædam adsignavit loca, ubi vinum de vite tanquam tale recognitum :b Ecclesiarum Rectoribus aliisque Sacerdotibus emi posset, ita aliis in locis ea Episcopi in eumdem finem statuerunt quæ pro sui prudentia expedire judicärunt. Porro vel in ipsa America res tanti momenti Episcoporum vigilantiam non effugit, ideoque notum est Sacræ huic Congregationi Decreta quædam in Provincialibus Conciliis fuisse condita ut caveretur ne quis vinum artefactum in Missæ Sacrificio adhiberet. Quandoquidem vero
hisce non obstantibus nuper Sanctissimo Domino Nostro petitæ fuerint sanationes super obligationibus missarum in quibus bona fide vinum arte confectum fuerat adhibitum, idcirco comperuit Sanctitas Sua Antistitum curas aut Decreta finem intentum haud plene atque ubique locorum tuisse consecuta.
Quæ cum ita sint, jussit Beatissimus Pater, vigilantia omnium ac singulorum Antistitum et Vicariorum Apostolicorum a S&, Congregatione christiano nomini propagando præposita dependentium (præsertim illorum in quibus vites vel parum vel nullo modo coluntur) suo nominefexcitaretur ad eas edendas præcriptiones vel cautiones Sacerdotibus præscribendas, quibus omne nullitatis periculum a Sacrificio Altaris, quod supremus est reli. gionis actus, penitus arceatur.
Quod quidem dum ad mentem Sanctissimi D. N. Amplitudini tuæ significare non prætermitto, Deum precor ut Tediu sospitem servet incolumemque.
Datum Romæ ex Æaibus S. Congregationis de Propaganda Fide, die 10 Martii 1861.
Amplitudinis Tuæ, Uti frater addictissimus, AL. C. BarNaBo, Præf.
R. P. D. Archiepiscopo Quebecensi.
Cas. Archpus Thebar. a Secretis
POUR ANNONCER LA RETRAITE ECCLÉSIASTIQUE
Cap-Santé, 16 juillet 1861.
Monsieur,
Je vous informe que la retraite de Messieurs les Curés s’ouvrira au Séminaire, mardi, le 27 août prochain, au soir, pour se terminer lundi, le 2 septembre suivant, au matin. Celle de
*tessieurs 1 annuel, s’ou mercredi, le
(Le reste c