LITTERÆ APOSTOLICÆ
QUIBUS CONCEDITUR OMNIBUS CHRISTIFIDELIBUS INDULGENTIA PLENARIA IN FORMA JUBILÆI OCCASIONE ŒCUMENICI CONCILII
Omnibus christifidelibus præsentes lilteras inspecturis PIUS PF. IX, Salutem et Apostolicam Benedictionem.
Nemo certe ignorat, OEcumenicum Concilium a nobis fuisse indictum in Basilica Nostra Vaticana die 8 futuri mensis Decembris Immaculatæ, Santissimæque Deiparæ Virginis Mariæ Conceptioni sacro inchoandum. Itaque hoc potissimum tempore nunquam desistimus in humilitate cordis Nostri ferventissimis precibus orare et obsecrare clementissimum luminum et misericordiarum Patrem, a quo omne datum optimum, et omne ‘ donum perfectum descendit (S. Jac. c. 1. v. 17), ut mittat de cœlis sedium suarum assistricem sapientiam, quæ Nobiscum sit, et Nobiscum laboret, et sciamus quid acceptum sit apud eum (Sapient. c. 9. v. 4, 10) Et quo facilius Deus Nostris annuat votis, et inclinet aures suas ad preces Nostras, omnium Christifidelium religionem, ac pietaltem excitare decrevimus, ut, conjunctis Nobiscum precibus, Omnipotentis dexteræ auxilium, et cœleste lumen imploremus, quo in hoc Concilio ea omnia statuere valeamus, quæ ad communem totius populi christiani salutem, utilitatemque, ac majorem catholicæ Ecclesiæ gloriam et felicitatem, ac pacem maxime pertinent. Et quoniam compertum est gratiores Deo esse hominum preces, si mundo corde, hoc est animis ab omni scelere integris, ad ipsum accedant, idcirco hac occasione cœlestes Indulgentiarum thesauros dispensationi Nostræ commissos Apostolica liberalitate Christifidelibus reserare constituimus, ut inde ad veram pœnitentiam incensi, et per Pœnitentiæ Sacramentum a peccatorum maculis expiati, ad
Thron:
quantu
Hoc Orbi d cordia, confisi, nus lice Christif advenie diem, q S. Joanr Majoris aliquod sione, p:
siæ pace consuetes nuis, ne intra co Sanctissi el paupe suggeret cumque
eorum deficient, quam a gnandas verint, omnium sicut in Urbem p ricordite tia anim:
migraver Conced mum ad visitata ipsorum valeant, claustris
Thronum Dei fidentius accedant, ejusque misericordiam consequantur, et gratiam in auxilio opportuno.
Hoc Nos consilio Indulgentiam ad instar Jubilæi Catholico Orbi denunciamus. Quamobrem de Omnipotentis Dei misericordia, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus auctoritate confisi, ex illa ligandi, ac solvendi potestate, quam Nobis Dominus licet indignis contulit, universis ac singulis utriusque sexus Christifidelibus in alma Urbe Nostra degentibus, vel ad eam advenientibus, qui a die primo futuri mensis Junii usque ad diem, quo OŒEcumenica Synodus a nobis indicta fuerit absoluta, S.Joannis in Laterano, Principis Apostolorum, et Sanctæ Mariæ Majoris Basilicas, vel earum aliquam bis visitaverint, ibique per aliquod temporis spatium pro omnium misere errantium conversione, pro sanclissimæ fidei propagatione, et pro catholicæ Ecclesiæ pace, tranquilitate ac triumpho devote oraverint, et præter consueta quatuor anni tempora tribus diebus, etiam non continuis, nempe quarta et sexta feria, et sabbato jejunaverint, et intra commemoratum temporis spatium peccata sua confessi, Sanctissimum Eucharistiæ Sacramentum reverenter susceperint, et pauperibus aliquam eleemosynam, prout unicuique devotio suggeret, erogaverint, ceteris vero extra Urbem prædictam ubicumque degentibus, qui £cclesias ab Ordinariis locorum, vel eorum Vicariis, seu Oflicialibus, aut de illorum mandato, et ipsis deficientibus, per eos, qui ibi curam animarum exercent, postquam ad illorum notitiam hæ Nostræ Litteræ pervenerint, designandas, vel earum aliquam præfiniti temporis spatio bis visitaverint, aliaque recensita opera devote peregerint, plenissimam omnium peccatorum suorum remissionem et Indulgentiam, sicut in anno Jubilæi, visitantibus certas Ecclesias, intra et extra Urbem prædictam, concedi consuevit, teno’e præsentium misericorditer in Domino concedimus atque indulgemus, quæ Indultia animabus etiam, quæ Deo in charitate conjunctæ ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari poterit.
Concedimus etiam, utuavigantes atque iter agentes, quum primum ad sua se domicilia receperint,.operibus suprascriptis, et bis visitata Ecclesia Cathedrali, vel Majori, vel propria Parochiali loci ipsorum domicilii, eamdem indulgentiam consequi possint, et valeant. Regularibus vero personis utriusque sexus etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam
RU ETS RMS ES DE
ES
laicis, quam sæcularibus, vel regularibus,itemque in carcere, aut captivitate existentibus, vel aliqua corporis infirmitate, seu alio quocumque impedimento detentis, qui memorata opera, vel eorum aliqua præstare nequiverint, ut illa Confessarius ex actu approbatis a locorum Ordinariis in alia pietatis opera commutare, vel in aliud proximum tempus prorogare possit, eaque injungere, quæ ipsi pœnitentes efficere possint, cum facultate etiam dispensandi super Communione cum pueris, qui nondum ad primam Communionem admissi fuerint, pariter concedimus atque indulgemus.
Insuper omnibus et singulis Christifidelibus Sæcularibus et Regularibus cujusvis Ordinis et Instituti, etiam specialiter nominandi, licentiam concedimus, et facultatem, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque Presbyterum Confessarium tam Sæcularem, quam Regularem ex actu approbatis a locorum Ordinariis (qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiæ, aliæque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro Monialibus), qui eos ab excommunicationis, Suspensionis, aliisque ecclesiasticis sententiis, et censuris a jure vel ab homine quavis de causa latis vel inflictis præter infra exceptas, necnon ab omnibus peccatis, excessibus, criminibus et delictis quantumvis gravibus et enormibus etiam locorum Ordinariis, sive Nobis, et Sedi Apostolicæ speciali licet forma reservatis, et quorum absolutio alias quantumvis ampla non intelligeretur concessa, in foro conscientiæ, et hac vice tantum absolvere, et ziberare valeant ; et insuper vota quæcumque etiam jurata, ct Sedi Apostolicæ reservata (castitatis, religionis, et obligationis, quæ a tertio acceptata fuerit, seu in quibus agatur de præjudicio tertii semper exceptis, quatenus ea vota sint perfecta et absoluta, nec non pœnalibus, quæ præservativa a peccatis nuncupantur, nisi commutatio futura indicetur hujusmodi, ut non minus a peccato committendo refrænet quam prior voti materia) in alia pia et salutaria opera dispensando commutare, injuncta tamen eis, et eorum cuilibet in supradictis omnibus pœnitentia salutari, aliisque ejusdem Confessarii arbitrio injungendis.
Concedimus insuper facultatem dispensandi super irregularitate ex violatione Censurarum contracta, quatenus ad forum externum non sit deducta, vel de facili deducenda. Non inten-
dimus ex deli aliaqu dispen:
dispens etiam i cum ap Prædec litatem ciationi lica Sed excomn censura intra tel daverin præfinit absolvi :
taxat a, satisfaci Quapr districte Ordinar et Offici exercen exempla porum 4 Ecclesia Loca pu Dei præ seu Ecc Non tolicis, expressi reservat et facul mentio, nec non quorum etiam jt alia rob
dimus autem per præsentes super alia quavis irregularitate, sive ex delicto, sive ex defectu, vel publica, vel occulta, aut nota, aliaque incapacitate, aut inhabilitate quoquomodo contracta dispensare, vel aliquam facultatem tribuere super præmissis dispensanéi, seu habilitandi, et in pristinum statum restituendi, etiam in foro conscientiæ, neque etiam derogare Constitutioni cum appositis declarationibus editæ a fel. rec. Benedicto XIV, Prædecessore Nostro, « Sacramentum Pænitentiæ » quoad inhabilitatem absolvendi complicem, et quoad obligationem denunciationis, neque easdem præsentes iis, qui a Nobis, et ab Apostolica Sede, vel aliquo Prælato, seu Judice Ecclesiastico nominatim excommunicali, suspensi, interdicti, seu alias in sententias, et censuras incidisse declarati, vel publice denunciati fuerint, nisi intra tempus præfinitum satisfecerint, aut cum partibus concordaverint, nullomodo suffragari posse aut debere. Quod si intra præfinitumterminumjudicio Confessariisatisfacerenon potuerint, absolvi posse concedimus in foro conscientiæ ad effectum dumtaxat assequendi Indulgentias Jubilæi, injuncta obligatione satisfaciendi statim ac poterunt.
Quapropter in virtute sanctæ obedientiæ tenore præsentium districte præcipimus,atque mandamus omnibus, et quibuscumque Ordinariis locorum ubicumque existentibus, eorumque Vicariis et Officialibus, vel, ipsis deficientibus, illis qui curam animarum exercent, ut, cum præsentium Litterarum transumpta, aut exempla etiam impressa acceperint, illa, ubi primum pro tem. porum ac locorum ratione satius in Domino censuerint per suas Ecclesias ac Diœceses, Provincias, Civitates, Oppida, Terras et Loca publicent, vel publicari faciant, populisque etiam Verbi Dei prædicatione, quoad fieri possit, rite præparatis, Ecclesiam seu Ecclesias visitandas pro præsenti Jubilæo designent.
Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, præsertim quibus facultas absolvendi in certis tunc expressis casibus ita Romano Pontifici pro tempore existenti reservatur, ut nec etiam similes, vel dissimiles indulgentiarum, et facultatum hujusmodi concessiones, nisi de illis expressa mentio, aut specialis derogatio fiat, cuiquam suffragari possint, nec non regula de non concedendis Indulgentiis ad instar, ac quorumcumque Ordinum et Congregationum, sive Institutorum etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus, privilegiis quoque
indultis et Litteris Apostolicis eisdem Ordinibus, Congregationibus, et Institutis, illorumque personis quomodolibet concessis, approbatis, et innovatis, quibus omnibus et singulis etiamsi de illis, eorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio, seu alia quævis expressio habenda, aut alia aliqua exquisita forma ad hoc servanda foret, illorum tenores præsentibus pro sufficienter expressis, ac formam in iis traditam pro servata habentes, hac vice specialiter, nominatim, et expresse ad effectum præmissorum, derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.
Præcipimus autem, a commemorato die primo Junii usque ad diem, quo OEcumenica Synocr53 finem habuerit, ab omnibus universi catholici Orbis utriusque Cleri Sacerdotibus quotidie addi in Missa orationem de Spiritu Sancto, deque eodem Sancto Spiritu divinum, præter consuetam Missam Conventualem, Sacrificium fieri in omnibus huius Urbis Patriarchalibus, aliisque Basilicis, et Collegialibus Ecclesiis, nec non in cunctis totius orbis Cathedralibus et Collegiatis Ecclesiis ab earum Canonicis, atque etiam in singulis cujusque Religiosæ Familiæ Ecclesiis Regularium, qui Conventualem Missam celebrare tenentur, feria quaque quinta, qua festum duplex primæ et secundæ classis non agatur, quin tamen hæc de Spiritu Sancto Missa ullam habeat applicationis obligationem.
Ut autem præsentes Nostræ, quæ ad singula loca deferri non possunt, ad omnium notitiam facilius deveniant, volumus, ut præsentium transumptis, vel exemplis etiam impressis manu alicujus Notarii publici subscriptis, etsigillo personæ in dignitate ecclesiastica constitutæ munitis, ubicumque iocorum, et gentium eadem prorsus fides habeatur, quæ haberetur ipsis præsentibus, si forent exhibitæ vel ostensæ. |
Datum Romæ apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die 11 Aprilis Anno 1869.
Pontificalus Nostri Anno Vicesimotertio.
N. Carp. PARAGGIANI CLARELLI.
Pro vero exemplari,
| C. BAILLARGEON, Secrius.
Imprimatur,
+ C. F., Archieppus Quebecensis.
Je vo vrira, à termine Messieu annuel, jeudi,
(Le re.
Je ne des som Pierre, puisse Généra dépose diocésa part, ve
Les s Rosaire tenant qu'ils o Journal zaine 2
Je p paroiss aumônt transm vêché.
Mess nécessi égalem
POUR LA RATRAITE ROCLÉSIASTIQUE
Archevèché de Québec, 15 juillet 1869.
Monsieur,
Je vous informe que la retraite de Messieurs les Curés s’ouvrira, au séminaire, jeudi, le 26 août prochain, au soir, pour se terminer jeudi, le 2 septembre suivant, au matin. Celle de Messieurs les Vicaires, et autres prêtres obligés à l'examen annuel, s'ouvrira jeudi, le 9 septembre, au soir, et se terminera jeudi, le 15 du même mois, au matin.
(Le reste comme à la page 312 en ajoutant ce qui suit.)
Je ne suis pas en état de vous donner, en ce moment, un état des sommes recueillies dans le diocèse, pour le denier de Saint- Pierre, depuis le dernier envoi ; mais, si Dieu ptnet que je puisse entreprendre le voyage de Rome, pour assister an Concile Général convoqué par le Saint-Père, je m’estimerai heureux de déposer aux pieds de Sa Sainteté les aumônes de mes fidèles diocésains. Que les paroïsses qui n’ont pas encore envoyé leur part, veuillent bien profiter de mon occasion.
Les souscripteurs à la nouvelle édition du « Manuel du Saint- Rosaire et du Saint-Scapulaire » sont informés qu’elle est maintenant terminée, et qu’ils peuvent se procurer les exemplaires qu’ils ont retenus, en s'adressant à MM. Côté et Cie, bureau du Journal de Québec (Prix par 50 exemplaires un chelin, par dou zaine 27 sous, par exemplaire 30 sous).
Je profite de l’occasion pour vous prier de rappeler à vos paroissiens que c’est dans le cours du mois prochain, que leurs aumônes pour l'OEuvre de la Propagation de la Foi doivent être transmises au trésorier, Monsieur Gauvreau, prêtre de l’Archevêché.
Messieurs les Curés et Missionnaires qui se trouvent dans la nécessité de recourir à la Société de Secours mutuel, sont également priés d'envoyer d'avance à l’Archevèché l'état de
leurs revenus. Il est à désirer que les contributions des mem. An il bres de la société parviennent au trésorier, le même Monsieur bilæi, Gauvreau, à l'époque de la retraite. «R.
Recevez, Monsieur, l'assurance de mon bien sincère attache- An ( ment. eum, q!
+ CF. Archevêque de Québec. luntate
læum.
Datu
CIRCULAIRE AU CLERGÉ