POUR LES MARIAGES MIXTES
ILLME AC REVME DOMINE
Antistites nonnulli regionum, ad quas Apostolica Sedes per S. C. de Propaganda Fide suam exerit solicitudinem, Romæ nuper convenientes occasione Dogmatici Decreti de B. M. V. Immaculato Conceptu circa suarum diœcesium statum nonnulla referebant, quæ Sacræ ipsius Congregationis solicitudinem excitarunt ut quædam disciplinæ capita, temporum atque adiunctorum ratione habita, uniformiter, quatenus fieri poterit, com-
ponantur optimoque Ecclesiarum regimini provideatur, Cum vero de gravioris momenti capitibus agatur, Antistitum omnium earumdem regionum sententia expostulanda de iisdem visa est, ut deinde S$, D. N. accurata relatio per S. C. fieri possit, ac Sanctitas Sua quod magis probaverit decernere valeat,
Hanc itaque ob causam ad Amplitudinem Tuam hæ Literg traduntur et qnæstiones nonnullæ exhibentur ut ad singula responsiones mittat, suffragancis Episcopis certioribus effectis eorumque habilis votis, ac tum factorum tum juris per singulas regiones vigentis declaratione addita, iisque omnibus panditis quæ opportuna ad scopum videantur.
Enimvero cum, attentis regionum difficultatibus et distantia, Apostolica Sedes facultates quasdam delegare jamdiu consue. verit, aliæ vero petentibus nonnullis Antistibus singillatim iis concessæ fuerint; explicandum erit quarum delegatio adhuc necessaria vel admodum opportuna videatur, circa quas vero delegatio coercenda potius sit ut Ecclesiasticarum legum accuratior observantia, quemadmodum par est, introducatur ; spirituali autem fidelium bono rite provisum existat.
Peculiari quadam ratione ad facultates pro dispensationibus attentio deducitur, cumque de locis agatur ubi catholici cum acatholicis degunt, ad mixta quæ dicuntur matrimonia potissimum erit dirigenda. Porro hac in re perspecta omnibus catholica doctrina existit, eique respondens praxis : accurate itaque eadem servetur ac probe advigilandum erit ne abusus introducantur, quemadmodum pluribus in locis evenisse constat.
Plures Antistites feliciter admodum in removendis his mixtis coniugiis adlaborarunt: attamen frequentius alibi occurrunt, et periculum oboritur ne si pro venia obtinenda Sanctæ Sedis vel etiam Episcopi responsio in diœcesibus late patentibus, expectanda sit; sponsi coram civili magistratu, vel etiam acatholico ministro in Ecclesiæ spretum jungantur, iidemque sese ac filios gravissimo perversionis periculo exponant. Hinc aperiendum erit quatenus facultas ea in re dispensandi Episcopis sit tradenda ubi etiam aliquo modo iisdem subdelegatio ad Missionarios permittenda.
Ut compertum est, in iis ineundis nuptiis Ecclesia ea generatim omittenda indixit, perquæ catholicorum matrimonia decorantur,
inclusis etiam pro:
ratio peculiaris hab siæ obsequenter pro servato præsertim q1 et cum iis benigni.
forte ob solemnioris tratum vel apud hær ad regiones ubi cc addendum imo vid alicubi usu receptar
Ut de conditionu earumdem in Apos menti religione : q tamen acatholici 1 abhorrere perhibent oboritur, licet vere
Peculiariter vero ticorum sectæ legil impedimentum diri dem et catholicos m est instructio per S sub numero secun difficultatibus satis capite accurate eri
Alia exoritur di facilitate, cum ex reg circa Matrimonii ce enim nonnulli inde servata ineunt. Po tularunt ut transmis modo cum bona fide haud viget, manseri
Præter hactenus matrimonii celebrat hæreticis invaluisse ea Fidei professio, ( omisso ob supra n( scribitur, omissis pa
inclusis etiam proclamationibus : porro Antistibus nonnullis ratio peculiaris habenda videretur illorum qui precibus Ecclesie obsequenter propositis, facultate obtenta, atque indulti tenore servato præsertim quoad promissiones præstandas coniunguntur et cum iis benigniori methodo procedi ut valeat postulatur, ne forte ob solemnioris formie defectum illam apud civilem magistratum vel apud hæreticum exquirant. Potissimum hæc pertinent ad regiones ubi consuetudo aliqua hac in parte sit invecta : addendum imo videtur sub num. 1. exemplar formæ, quam alicubi usu receptam fuisse constat,
Ut de conditionum adimplemento tutius constaret, promissio earamdem in Apostolicæ Sedis indultis præcipitur addita juramenti religione : quod licet æquissime demandetur, alicubi tamen acatholici nonnulli a quolibet præstando juramento abhorrere perhibentur, proindeque hac etiam ex parte difficultas oboritur, licet vere atque ex animo sese promissa servaturos.
Peculiariter vero attentionem meretur quod cum plures hæreticorum sectæ legitimum Baptismatis ritum abiecerint, facile impedimentum dirimens obstet quominus inter asseclas earumdem et catholicos matrimonia fiant. Ea in re attendenda primo est instructio per S. Congregationem S. Officii edita, quæque sub numero secundo exhibetur. Attamen cum occurrentibus difficultatibus satis adhuc factum haud videatur, eo ctiam de capite accurate erit referendum.
Alia exoritur difficultas, attenta præsertim itinerum majori facilitate,cum ex regionibus proxime sitis in una decretum Tametsi circa Matrimonii celebrandi formam vigeat, secus in altera : huc enim nonnulli inde advenientes matrimonium forma illa haud servata ineunt. Porro Antistites nonnulli probari regulam postularunt ut transmigrantes ea exemptione frui censeantur, dummodo cum bona fide per mensem in regione, ubi lex memorata haud viget, manserint.
Præter hactenus exposita quoad facultatum delegationem et matrimonii celebrationem, discrimen aliquod in reconciliandis hæreticis invaluisse constat. Enim vero nonnullisin locis fusior ea Fidei professio, quæ Pii IV. auctoritate edita est, elicitur, omisso ob supra notatam causam juramento, quod in fine præscribitur, omissis pariter iis quæ indicant profitentem ea omnia
a subditis, vel illis quorum cura ad ipsum in suo munere Spectabit, teneri doceri et prædicari quantum in se erit curalurum cum laicis hæc haud bene aptari existiment. Alibi omnia absolvuntur per formulam quæ num. 3. exhibetur : cum vero privatim abiuratio fit, dicitur tantum antiphona Veni Sancte Spirilus cum versiculo et oratione : omittuntur hymnus Veni creator Spiritus, Ps. Miserere et Hymnus Te Deum cum sequentibus orationibus, ea de causa quod pro publica ac solemni abiuratione hæc constituta censeantur, Quoad hæc omnia pariter uniformis methodus inducenda esset.
Demum peculiariter cura convertatur oportet ad tuenda sacra ædificia ac generatim bona quælibet sacris ac piis usibus desti. nata, mediaque ad id præstandum suggerenda erunt quæ et sacris legibus conformia sint, et cum regionum institutis, quoad fieri possit, habita etiam jurisperitorum sententia conveniant, Providendum pariter visum est Episcopis iis, quibus certi red. ditus ratione menstæ haud obveniunt, nimirum ad decentem eorumdem sustentationem atque expensas pro diœcesis bono peragendas : cum vero dubitari nequeat hujusmodi in casu per unamquamque Ecclesiara proprio Antistiti esse providendum, operæ prelium erit, iuspectis provinciæ adiunclis, modum proponere quo id præstari valeat.
Omnibus itaque mature perpensis, et collatis consiliis cum provinciæ Antistitibus, curet Amplitudo tua ut ad singulas propositas quiestiones responsa tradantur.
Precor Deum ut Te diu sospitem servet.
Datum ex ædibus S. C. die 27. Junii 1855.