NUM. IL
Instructio S. Offici.
Feria quarta die 20 Decem. 1837.
SSmus etc. in solita audientia R. P. Comm: Gen: S.O. impertita audita relatione dubii ab R. P. D. Episcopo Neo-Eboracensi, utrum scilicet, in præsumptione baptismi invalide collati parti hæreticæ matrimonium cum parte catholica a Sede Apostolica dispensala inire cupienti conferri debeat iterum baptisma sub conditione ? et præhabitis Emorum Inquisitorum Generalium suffragiis, dixit :
Detur Decretum latum sub Fer. Quarta 17 Sept. 1830, instante ut sequitur, Rev. P. D. Episcopo Aniciensi—An Calvinistæ, et Lutherani in illis partibus degentes quorum baptisma dubium et suspectum est, infideies habendi ita ut inter eos et catholicos disparitatis cultus impedimentum dirimens adesse censeatur ? Gui instantiæ S, C. in prædic. feria ita respondit. I. Quoad hæreücos quorum sectæ Ritualia præscribunt collationem baptismi
absque necessario usu materiæ et formæ essentialis, debet exa. minari casus particularis. IT. Quoad alios qui juxta eorum Ritu. alia baptizant valide, validum censendum esse baptisma. Quod si dubium persistat etiam in primo casu, censendum est validum baptisma in ordine ad validitatem matrimonii. IIL Si autem certe cognoscatur nullum baptisma ex consuetudine actuali sectæ, nullum est Matrimonium.
Hisque omnibus S$S. superaddi mandavit. In tertio casu præfati Decreti respiciente nullitatem certam baptismi inlparte hære. tica idem Episcopus Neo-Eboracensis recurrat in casibus parti
cularibus.
Angelus Argenti S. R. et Ulis Inquis Not,
NUM. IIL.
Forma abiurationis nonnullis in locis recepta.
« Ego N. N. in religione protestantica educatus, nunc tandem gratia Dei illuminatus, et ad cognitionem veritatis perductus, siucero corde declaro, me firmiter credere quidquid tenet et docet Sancta Catholica, Apostolica, et Romana Ecclesia, et rejicere, quidquid ipsa rejicit et damnat. Et profiteor me in hac fide vivere et mori intendere».