AD PERPETUAM REI MEMORIAM
Singulari misericordiæ sensu solet Ecclesia respicere ad eas gentes, quæ longo terrarum marisque tractu sejunctæ ab hoc catholici nominis centro, integram atque inviolatam, licet dissitis in regionibus, majorum suorum fidem Servant ac tuentur, [ste enim grex in longinquis submo. tus pascuis, ideo fortasse dignior videtur, quem Nos tanquam dilectam ovilis divinitus commissi partem, diligen ter custodiamus ac vigilenter, et in eum quidquid ejus saluti ac bono utile esse arbitramur, sollicito studio conferamus. Hoc quidem consilio, cum Venerabilis Frater Archiepus Quebecen., in Canadensi ditione, nomine Societatis S. Joannis Baptistæ, ipsa in civitate institutæ, supplices ad Nos litteras dederit, quibus petitur ut Sanctum Præcursorem peculiarem fidelium Franco-Canadensium Patronum celestem, aucte Nra constituamus ; Nos cum id maximé rei catholicæ illius regionis interesse indicemus, plis hisce precibus benigne obsecundandum censuimus, Atque hoc eo libentius facimus, quod non parva est spes, Quam repositam habemus in ope atque interces-
sione ipsius Baptistæ, quem prima ab origine Canadensis
populus singulari pietatis sensu jugiter prosequutus est. Quibus e rebus quod bonum, felix faustumque sit Ecclesiæ Canadensi et Christianis omnibus regionis illius beneértat, supremä aucte Nrà præsentium tenore Sanctum Joannem Baptistam fidelium Franco-Canadensium tam in ditione Canadensi, quam ubiqué terrarurn commorantium,
collatis etiam consilis cum VV. FF. NN.S. R. E. Cardd. negotiis Propagandæ Fidei præpositis, singularem apud Deum patronum facimus, constituimus, renuntiamus. Îtaque volumus, ut in illis partibus S. Joanni Baptistæ omnia privilegia et omnes honorificentiæ adjudicentur ac
deferantur, quæ celestibus locorum patronis de jure competunt, quin tamen ejusdem Sancti festum declaretur de præcepto in locis, in quibus utpote de præcepto non recolitur. Decernentes præsentes Litteras firmas, validas et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, ac illis ad quos spectat et pro tempore quomodolibet spectabit, in omnibus et per omnia plenissimè suffragari, sicque in præmissis per quoscumque judices ordinarios et delegatos indicari et definiri debere, atque irritum esse et inane, si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus Aplicis, ceterisque speciali licet atque individuà mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque.
Datum Romæ, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris. die xxv Februari MDCCCCVIIL, Pontificatus Nostri Anno quinto.
TaTS R. Car. MERRY DEL VAL, a Secretis Status.
C'es sa solli catholi pourtai ancêtre ges mé soin et cail que avec en son salt rable F Nous a fondée , demand:
Précurse cela pou vie cathc droit à volontier secours €
gine, le p toute par que cela.
la prospéi liques de les présen Frères les sés aux af constituon spécial au
(Zraduction)
PIE X, PAPE