‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de Saint-Hyacinthe [microforme] (volume 3)Chapitre 71 sur 183 · EX SCRIPTURA SACRA · texte numérisé non relu

EX SCRIPTURA SACRA

Quaenam sit, juxta Epistolam ad Romanos, doctrina Paulina de gratia ?

EX THEOL- DOGMATICA

Demonstretur Primatuu. si, ex Christi institutione, Pérpetut x esse, et in Romano Pontifice divino jure permanere.

EX THEOLOGIA MORALI

Casus :

Titius morti proximus Caium filium, vix unius anni infantulum, cum tutoris adsignatione universalem haeredem instituit. Tutor pro pupillo hacreditatem adit eamque per viginti annos fideliter absque ulla lite aëministrat. Caius autem aetite major effectus, bonorum gestionem per se suscipit, Sed interim famam patris, quasi hominis

iniqui, usurarii, furum receptatoris magno animi sui moe-

rore identidem dilacerari audit. Hinc dubius interdum haeret, utrum bona fide suas facultates pater possederit.

Contigit vero ut ob lites in foro exortas suae familiae veteres tabulas et chirographa inquirere coactus Caius, magis adhuc suspicaretur, patrem non rite sua negotia gessisse. Etenim domus quaedam, quue consanguinei antea fuerat et quam Titius per decem annos anté mortem pacifice possederat, absque ullo titulo extat. Quaedam insuper legata pia, seu onera missarum a quadraginta circiter annis nondum satisfacta manent. Tandem pretiosis simus codex, qui e bibliotheca magni principis multis abhinc annis ereptus dicebatur, cum titulo donationis factae a probatissimo viro jam defuncto, inter familiae libros reperitur.

His cognitis, graviores adhuc Caii suspiciones evadunt. qui proinde amicim theologum adit eique totam rem pa dit, quaerens, utrum saltem vi praescriptionis haereditari bona sibi retinere possit Theologus vicissim secu quaerit :

1. An praescriptio jure civeli anducta sit legitimus et t conscientia validus acquirendi modus ?

Page 1