‹ Mandements, lettres pastorales et circulaires des évêques de St-Hyacinthe [microforme] (volume 2)Chapitre 138 sur 160 · B.-LETTRE · texte numérisé non relu

B.-LETTRE

De Non Eminence le Cardinal Barnabo, préfet de 1a Sacrée Congrégation de In Propagande, à Monseigneur Elzéar- Alexandre Taschereau, archevêque de Québec

R. P. D. Alexandro Taschereau, Archiepiscopo Quebecensi,

ILLUSTRISSIME ET REVERENDISSIME DoMInE,

Innotuit huic Sacræ Congregationi de Propaganda Fide in regionibus Canadke et præsertim in ecclesiastica provincia Quebecensi aliquo abhinc tempore controversias crebro agitari atque exerceri per publicas ephemerides et libellos eorumque auctores unumquemque in suo sensu abundantes à mutuis conviciis non abstinere, et eos qui a sua sententia alieni sunt, licet quandoque episcopali dignitate fulgentes, criminari et contumeliis afficere non vereri. Quæ quidem cum Sacræ hujus Congregationis Eminentissimis Patribus quædam præfatæ ecclesiasticæ provinciæ negotia ad examen revocantibus communicare non prætermiserim, ipsi probenoscentes haec fieri non posse absque magno fidelium scandalo, hæreticorum vero contemptu, qui, digladiantibus inter se catholicis, plane triumphant, omnes et singulos præfatæ ecclesiasticæ provinciæ Quebecensis Præsules enixe hortari atque in Domino observari jusserunt ut omni quo possunt studio curent, ne hujusmodi contentiones per ephemerides et libellos a catholicis exerceantur, utque eos quiin hoc deliquerint coercere, et si opus fuerit earumdem ephemeridum lectionem fidelibus prohibere non omittant. Insuper laudati Eminentissimi Patres, dolentes quam maxime de animorum divisionibus atque æmulationibus non sine christianæ charitatis et pacis dispendio nuper in Quebecensi provincia subortis, ejusdem provinciæ Episcopos vehementer hortari manda-

préfet de 1a Sacrée onseigneur Elzéarnébec

episcopo Quebe-

Page 1