TINA
Octava porta s. foannis quae apud.antiquo$ Asseranica a. Assenarica, lege Asinaria) dicebatur. Nona porta Metrosa (lege Metrovia) dicitur et coramistis ambabus via Latina iacet Decima porta et via Latina dicitur. Iuxta eam requieseunt in una ecclesia martyres Gordianus et Epimacus, Sulpicius, Servilianus, Quintus, Quartus, Sophia, Tryphenus, et ibi prope in alio loco Tertullinus etnon longe ecclesia beatae Eugeniae, in qua iacet et Claudia mater eius, et Stephanus papa cum clero suo numero XIX et Nemesius diaconus.
In via Latina extra civitatem in sinistra oratorium s. Mariae, s. Gordiani; in dextera s. lanuarii, oratorium s. Sixti, s. Eugenia, ad s. Theodorum (vide viam Appiam).
$S 78. Basilicam s. Eugeniae tam intus quamque foris à novo restauravit.
Simili modo et basilicam s. Gordiani atque Epimachi, seu coemeterium eiusdem ecclesiae, Simplicii et Serviliani, atque Quarti et
Quinti martyrum, et bea- |
tae Sophiae una cum coemeterio s. Tertullini foris portam Latinam à novo in integrum renovavit.
Coemeterium Gordiani foris portam Latinam.