‹ Manuel des Congrégations des Saints Anges à l'usage des jeunes élèves des collèges et des couventsChapitre 100 sur 135 · Ant. Sit nomen Domini benedictum in ssecula · texte numérisé non relu

Ant. Sit nomen Domini benedictum in ssecula

Ant. Nos qui vivimus.

PSAU3IE 113.

In exitu Israël de uEgypto, * domus Jacob de populo barbaro :

Facta est Judaea sanctificatio ejus, * Israël potestas ejus.

Mare vidit et fugit : * Jordanis conversus est retrorsum.

Montes exultaverunt ut arietes, * et colles sicut agni ovium.

Quid est tibi, mare, quod fugisti ? * Et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

Montes, exultastis sicut arietes : * et colles sicut agni ovium ?

A facie Domini mota est terra : * a facie Dei Jacob.

Quid convertit petram in stagna aquarum, * et rupem in fontes aquarum.

Non nobis. Domine, non nobis, * sed nomini tuo da gloriam.

Super misericordia tua, et veritate tua : * nequando dicant gantes : ubi est Deus eorum ?

Deus autem noster in Cœlo : * omnia quaecumque voluit, fecit.

Simulacra gentium argentum et aurum, * opéra manuum hominum.

Os habent, et non loquentur : ^ occulos hâtent, et non videbunt.

Aures habent, et non audient : * nares habent, et non odorabunt.

Manus habent, et non palpabunt ; pedes habent, et non ambulabunt : ^ non clamabunt in gutture suo.

Similes illis fiant qui faciunt ea : ^ et omnea qui confidunt in eis.

, Dominus Israël speravit in Domino ; * adjutor eorum et protector eorum est.

Dominus Aaron speravit in Domino : * adjutor eorum et protector eorum est.

Qui timent Dominum, speraverunt in Domino : * adjutor eorum et protector eorum est.

Dominus memor fuit nostri : * et benedixit nobis.

Benedixit domui Israël, ^ benedixit domui Aaron.

Benedixit omnibus qui timent Dominum, * pusillis cum majoribus.

Adjiciat Dominus super vos : * super vos, et super filios vostros.

Benedicti vos a Domino, * qui fecit Cœlum et terram.

Cœlum Cœli Domino ; * terram autem dédit filiis hominum.

Non mortui laudabunt te. Domine : * neque omnes qui descenduot in infemum.

Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, * ex hoc nunc, et usque in saeculum.

Gloria Patri, etc.

Ant. Nos qui vivimus, benedicimus Domino.

CAPITULE. 2 Cor. 1.

Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius eonsolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.

HYMNE

Lucis Creator optime, Lucem dierum proferens, Primordiis lucis novae, Mundi parans originem.

Qui mane junctum vesperi Diem vocari praecipis, lUabitur tetrum chaos, Audi preces cum fletibus.

Ne mens gravata crimine

Vitas sit exul munere, Dum dII perenne cogitât, Seseque culpis iliigat.

Cœleste piilset ostium :

Vitale tollat prsemium :

Yitemus omne noxium :

Purgemus omne pessimum.

Praesta, Pater piissime,

Patrique compar unice,

Cum Spiritu Paracleto

Regnans, per omne sseculum. Amen.

V, Dirigatur, Domine, oratio mea.

R. Sicut incensum in conspectu tuo.

Magnificat, voir page 94.

(0?i dit ensuite V Antienne et V Oraison propre).

Page 1