V. Jubé, Domne, benedicere
Bénédiction. Deus Pater omnipotens sit nobis propitius et clemens. R. Amen.
Sermo sancti Bernard! abbatis.
In Fsalmum, Qui habitat.
iv Leçon.
Angelis suis maudavit de te. Mira digna-
tio, et vere magna dilectio charitatis. Quis euim, quibus, de quo, quid mandavit ? Studiose consideremus, fratres, diligenter commendemus mémorise hoc tam grande mandatum. Quis enim mandavit ? Cujus sunt Angeli, cujus mandatis obtempérant, cujus obediunt voluntati ? Nempe Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Nec cunctantur, quin etiam in manibus tollant te. Summa ergo Majestas mandavit Angelis, et Angelis suis mandavit. Illis utique sublimimibus, tam beatis, quam proximis sibi coliserentibus, et vere domesticis mandavit de te. Tu quis es ? Quid est homo, quod memor es ejus, aut filius bominis, quoniam reputas eum ? Quasi vero non sit homo putredo, et filius hominis vermis. Sed quid, putas, mandavit de te ? ut custodiant te.
R. Yivit ipse Dominus,* Quoniam custodivit me Angélus ejus, et hinc euntem, et ibi commorantem, et inde hue revertentem. (^T. P. Alléluia).
V. Et non permisit me Dominus ancillam suam coinquinari. * Quoniam.
Jubé, Domne, benedicere.
Bénédiction. Christus perpétuas det nobis gaudia vitas. R. Amen.
V Leçon.
Quantam tibi débet boc verbum inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam ! Reverentiam pro prœsentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia. Caute ambula, ut videlicet cui adsunt Angeli, sicut eis mandatum est, in omnibus viis tuis, in quovis diversorio, in quovis angulo, Angelo tuo reverentiam babe. Tu ne audeas illo praesente, quod videiite me, non auderes. An praDsentem esse dubitas quem non vides ? Quid si audires ? quid si tangeres ? quid si olfaceres ? Vide quia non solo visu rerum praesentia comprobetur.
R. Angélus Domini descendit cum Azaria et sociis ejus in fomacem, et excussit flammam ignis de fomace : ^ Et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit. ÇT. F. Alléluia).
V. Benedictus Deus eorum, qui misit Angelum suum, et eruit servos suos qui crediderunt in eum. ^ Et non tetigit.
Jubé, Domne, benedicere.
Bénédiction. Ignem sui amoris accendat Deus in cordibus nostris. R. Amen.
vi Leçon.
In ipso itaque, fratres, affectuose diligamus
Angeles ejus, tamqiiam futures aliquando cohîeredes nostros, intérim vero actores et tutores a Pâtre positos, et praepositos nobis. Quid sub tantis custodibus timeamus ? Née superari, nec seduci, minus autem seducere possunt, qui custodiunt nos in omnibus viis nostris. Fidèles sunt, prudentes sunt, potentes sunt, quid trepidamus? Tantum sequamur eos, adhœreamus eis, et in protectione Dei Cœli commoremur. Quoties ergo gravissima cemitur urgere tentatio, et tribulatio vehemens imminere, invoca custodem tuum, ductorem tuum, adjutorem tuum in opportunitatibus, in tribulatione : inclama eum, et die : Domine, salva nos, perimus.
R. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, * Et Angélus faciei ejus salvavit eos. {T. P. Alléluia).
V. In dilectione sua, et indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et eleyavit eos cunetis diebus saeculi. ^ Et Angélus. Gloria Patri. * Et Angélus.