PSAUME
Laudate, pueri, Dominum ; laudate nomen Domini.
Sit nomen Domini benedictum ; ex hoc mine et usque in sæculum.
A solis ortu usque ad occasum ; laudabile nomen Domini.
Excelsns super omnes gentes Dominus ; et super cœlos gloria ejus.
Quis sicut Dominus Deus noster qui in altis habitat ; et humilia respicit in cœlo et in terra.
Suscitans à terrâ inopern ; et de stercore erigens pauperem.
Ut collocet eum cura principibus ; cum principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo : matrem filiorum lætantem.
Gloria Patri, etc.
psaume 113.
In exitu Israël de Ægypto: domus Jacob de populo barbaro.
Facta est Judæa sanctificatio ejus ; Israël potestas ejus.
Mare vidit et fugit : Jordanis conversas est retrorsùm.
Montes exultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversas es retrorsùm ?
Montes exultastis sicut arietes ; et colles sicut agni ovium ?
A facie Domini mota est terra ; à facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum ; et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis ; sed nomini tuo da gîoriam.
Super misericordiâ tuâ et veritate tuâ; nequando dicant gentes : Ubi est Deus eorum.
Deus autem noster in cœlo ; omnia quæcumque volait fecit.
1 SG 1ES VEPRES DU DIMANCHE
Simiüacra gentium argentumet auram : opéra manu a m hominum.
Os habent et non loquentur ; oculos habent et non videbunt :
Anres habent et non audient, nares habent et non odorabunt.
Manus habent et non palpabunt, pedes habent et non ambulabunt: non clamabunt in gutture sno.
Similes illis liant qui faciunt ea; et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorurn, et protector eorurn est.
Domus Aaron speravit in Domino ; adjutor eorurn, et protector eorurn est.
Qui liment Doininum, speraverunt in Domino; adjutor eorurn, et protector eorurn est.
Dominus memor fuit nostri ; et benedixit nobis.
Benedixit domui Israël ; benedixit domui Aaron.
Benedixit omnibus qui tinrent Dominum ; pusillis cum majoribus.
Adjiciat Dominus super vos; super vos, et super filios vestros.
Benedicti vos à Domino ; qui fecit cœlum et terram.
Cœlum cœli Domino ; terram autern dédit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino; ex hoc nunc, et usque in sæculum. Gloria Patri, etc.