GANTIQUE D’ACTIONS DE G'RACES
TE Deum laudamus, te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi Cœli et universæ Potestates,
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant :
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Dous Sabaoth.
Pleni sunt cœli et terra majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensæ majestatis,
Venerandum tuum verum et unicum Filium.
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriæ, Christc.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem, non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna cœlorum.
Tu ad dexteram Dei sedes in gloria Patris,
Judex crederis esse venturus,
Te ergo quæsumus, tuis familis subveni, quos pretioso, sanguine redemisti.
Æterna fac cum Sanctis tuis in gloria numerari,
Salvum fac populum tuum, Domine : et benedic hæreditati tuæ. |
Et rege eos; etextolle illos usque in æternum,
Per singulos dies benedicemus te.
Et laudamus nomen tuum in sæculum, et in sæculum sæculi,
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire,
Miserere nostri, Domine, miserere nostri,
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi, non confundar in æternum,
v. Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu.
Rr. Laudemus et superexaltemus eum in sæcula.