FR. LEO
quod frequenti diligentia vestes inspiciant, quem usum confirmât (ali Plaul i versu ( Tria., 250) : nox datar, ducitur familia tota , vestispici, unctor, auricustos, tali Afrani(386 H.) : novi non inscitulam | ancillulam , eut s pedi<sequam> et vestispicam (quod ludens posui, ne manca verba ancil/ulam vespere et vestispicam ut sunl in libris ascriberem), denique verbis Varronis ex Pappo aut indice (384 P.) : nasturcium nonne vides ideo diciqnod nasum torqueat, ut vestispicam quod vestem spiciat ?
Hinc profectus si quis quaerat, quo munere in Pini aedibus Epliyre el Chreste functaesint, facile eo perveniat, ut vestiplicas potiuseotempore usitatas quam vestispicas fuisse dicat, quas familiae Romanae tune vix novisse videantur. Sed grammatica ratio nulla est qua vestiplicam in vcstipicam abiisse dicamus; vestispica quo pacto veslipica in orebominum facta sit, ratio in promptu est. Videlicet vicinarum syllabarum parilis durities eo elevata est ut sublato alterius sibilo iam cum pronuntial ionis dilferentia duae syllabae sese exciperent. Eodem igitur modo vestipica nata est quo in sermone latino spopondi, scicidi, steti , quo in Graecorum novello ex cpz-dC u> atque in aliorum populorum lin-
guis alia quae composuit Brugmannus ( Grundr . 1 , I. 2, p. 857, cf. Il, p. 8.37) ; simili modo atque in liquidis litteris post duarum syllabarum initiales positis opùqx/-oq liebat vel probosae1.
Quod si scripturae id est formae ratio apparet, id quoque probabile est, non Cestilios primos aut solos servulas vocitasse vestipicas, sed pronuntiationis certe consuetudinem, etiam si non ad scripturae spocicm pertinuerit, latius patuisse atque etiam vetustiorem fuisse; pleraeque autem quae bue pertinent affectiones non certas verborum formas progenuerunt, sed subinde verba ita aflîciebant ut vulgarium formarum aspectum induerent. Atque Afranium vestispicam pronuntiasse versus ostendit, Varronem veriloquium. Sed de Plaul i versu, quem ex Noni testimonio ascripsi, ambigua res. Verba sunt adulescentuli decantantis pericula arnoris meretricii ( Trin ., 250) :
tri. liane uaam inveni; falsarioruni sunt qui ex Reiuesio et Muratorio adferri soient vestispici (C. /. L., VI, 5, 2518.2517) atque etiain Dianae sanctae vestispex, ib. , 202.
1. Brugmannus, I, 2, p. 854, cf. M. Grammont, La dissimilation consonanlique dans les langues indo-européennes et dans tes langues romanes (Dijon, 1895), p. 28 sq. lias liquidurum fugas et affectiones persecutus est Buechelerus in Fleckeiseni ann. CV (1872), p. 109 sq. ; increbui et percrcbui certo lempore praevaluisse videntur; in differentiis Probi, IV, p. 401, 27 K. legitur : inter probum et probrum hoc interest — ; exprobare in Ciceronis scholiorum Bobiensium paliiupsesto scriplum p. 334, 21 ; 344, 13 Or. ; atriplicem lierbam I tali novelli atrepice dicunt, non propter pl sed propter antecedens tr inimutatani.