DE
Classe de Philosophie. Dissertation latine Second Prix 1
Quîbuslibet vitæ in temporibus, quibuscumque incumbat disciplinis homo, illud semper ante oculos, atque remoto quasi in prospectu habet, ut veritatem assequatur.Nec profecto mirandum est : nam innato obtinendæ felicitatis studio conflagramus, et pro felicitate quâdam non immerito veritas haberi potest. Quæ quidem ubi cernitur, apud quem non mirabiles sui amores valet excitare ? Yigilabat Cicero ; pernoctabat Demosthenes ; trahebatur ante judiees Galilæus; sed in conspectu illorum, tanquam lux remota
T. VIII
quædam et longinqua, veritas apparebat, doloris pretium, ac miseriarum solatio. Ut vero illam obtineret hominis sitiens animus, non satis erat naturæ externas opes ipsamque I)ei majestatem sollicitis luminibus scrutari et interrogare; in se ipsum inlentiore studio conversus, mentem non solùm exercere, sed noscere, homo voluit, nec judicare tantiun, sed judiciorum motiva discernere.
Et illud primùm defîniendum esse existimavit, quid judicare esset. Judicat autem, qui vel affirmativo probat consensu, vel negatione rejicit; judicat qui rem ab aliquâ re discrepare videt, aut alicui rei convenire. Sed quum res permultæ sint in naturâ, quæ vel probari vel negari possunt, tôt numerantur judiciorum nostrorum motiva, quot généra rerum de quibus nobis judicare licet. Si quidem de rebus physices, suam auctoritatem sensus corporis exercent; si de mentis nostræ facultatibus, sensus intimus adest, qui intus nostros dirigat oculos. Ubi de rationali quâdam veritate, loquitur animo evidentia ilia, quæ rationalis vocari solet; ubi de rebus remotis, hominum testimonio confidimus; ubi de bono vel malo, conscientiæ morali; ubi de præteritis ignotisve rebus, memoriæ demùm et analogiæ.
De quâ primùm locuti sumus, quis maximam esse non concédât in judiciis sensuum auctoritatem ? Quis non suis credat oculis? Quod menti retulerunt aures, quis falsum vocare possit? Necquicquàm, dum ilia tractaretur quæstio, nonnulli fuerunt philo— sophi, aut saltem homines qui illud usurpaverant
nomen, tam falsâ disciplina obcæcati, ut sensuum auctoritatem diruere conarentur, quid aient isti sophistæ, quid dicet Pyrrhonensis stoliditas, ubi, famé stimulante, confitebitur vanæ sectator opinionis, non simulacris satiari corporis nécessitâtes? Non ibi tristem patientiam ostentare conatus, cruciatus suos negare poterit homo, parùmque sincerâ mente doloris arcanos opprimere clamores ; sed loquetur natura, quæ Deum veracem esse comprobabit. Nonne enim fallacem cælo Deum collocare tentant, qui, nos umbris tantummodô ac vanis spectrorum figuris circumdantes, materiæ soliditatem, sensibus grave testimonium récusant? Ne tamen existimare velis illos nunquam aberrare posse; sæpius vel speculo aquarum, vel magna nimis longinquitate decepti, sensus inanes referre formas atque in animo falsa excitare possunt judicia. Sed, ubi nec febre agitatur homo, nec aliquâ erroris causa a vero deterretur, quidnam in mente dubium, quæ oriri potest hæsitatio? et illud demùm dicendum est, nihil, etiam si vera sit, valere Pyrrhonis opinionem. Quid enim refert, dummodô quæ sunt, nec mutentur, nec eripiantur, utrum fati jactemur ludibrio, an non immérité veraci Deo confidamus ?
Postquàm autem circumdantia homo contemplatus est, suæ ipsius mentis dotes sensus intimi exercitatione observât ; mirabilis sanè facultas, quæ interiori quodam speculo repercussam mentem quasi interrogat ; et, incredibili robore confîrmans animum, vel quæ fuerunt revocat, vel quæ sunt vi
propriâ majora facit ; illi quidquid psychologia invenit, subreptaque naturæ arcana, philosophicæ disciplinée debent; illam Gartesius exercebat, quùm, sese ipsum intuitus, notissimum effatum traderet discipulis suis : « Cogito, ergo sum. » Quid hoc dicto præclarius? Si quis, post animi defectionem, ad vitam revocatur, non mentem suam quærit, sed corporis membra tractat manu et sensuum utitur testimonio ; nam, ubi cogitavit, redditam esse sibi vitam moralem sensu intimo intellexit, non physicam. Nulla vero in mente idea oriri potest, nisi per mentis attentionem, quæ sensûs intimi quædam appellari debet species : quæ quidem, jubente animo, longinquos admovet sonos, propiores removet et negligit, parùm firmo intellectui duplex addit robur, atque sapientis doctas pernoctationes ab importuno strepitu protegens, vel media in urbe dulciorem philosopho solitudinem créât et effingit.
Tertiam exercet in judicando auctoritatem rationalis evidentia ; quarn vel in dubio revocare nemo conatus est ; nam illam sic definiri voluerunt sapientes : fulgorem quemdam, qui mentis percellit oculos. De illâ scilicet nunc loquimur evidentia, quæ Newtonis ingenio lucem anteferens, populos et nationes præclarissimi viri inventorum participes efficiebat, reperto simul ac propagato lumine. Quâ quidem adjuvante, nihil veritati obstare potest, nec jam veri sit mediatione quâdam incerta perceptio, sed firmissima certitudo animi ; quod non agnoscere homo non potest, Deus ipse diruere valet, non mu-
tare. Datur-ne in reram naturâ quadratus cireulus ? Datur-ne vallis sine monte ?
ldentitatis principio continetur ejus evidentiæ robur ac certitudo; ubi tirma quædam pars veritatis supposita est, mox altéra exoritur, quæ priorem quidem non totam continet, sed à priori tota continetur; plurimi veluti fontes, variis ex locis aquarum multitudine coacti, irriguo singulatim cursu primum hue illuc disrumpunt, omnemque demùm vim in fîuvium quemdam dejicere conantur; liaud aliter rationalis evidentia clarissimis parti m propositis verum alit et nuntiat, donec, totis viribus in unum redactis conamen, appareat sola veritas, quâ tôt alia continebantur.
Altéra verô quoque homini ad verum data via est : non semper enim per se ipsum omnia videre potest et cognoscere ; sed, ubi de præteritis temporibus aut remotis populis agitur, testimonio liominum homo utitur. Nec minus apud eum valet talis auctoritas, quàm de quibus modo diximus auctoritates ; neminem etiam invenire possis, qui, illud aspernatus testimonium, Cæsarem non exstitisse contendat, aut Romam non a Romulo conditam esse.
« À quibusnam tamen, nonnulli aient, vetera ista « annalium monumenta traduntur? — Ab homini- « bus. — Ipsi vero isti homines, a quibusnam acce- « perant ? — Ab hominibus. — Cur tôt homines, « cur tôt per ora transmissa veritas? Anne adhuc, a post totsæcuîorum tempus, etdubiam historiæ an- « tiquitatem, incorrupta potuit permanere ? » Qui-
bus autem respondendum est : Quid refert hominum multitude», ubi eorum valet auctoritas ? Quid annalium vetustas, ubi testibus confirmatur? lllosverô, ubi nec ira, nec odium, nec amicitia, a vero deterret, ubi capacitas ingenii, dignitas ætatis, consensusque demùm opinionum commendat, quis tôt signis confirmatum rejicere testimonium potest ? Quis rnathematicæ evidentiæ moralem certitudinem posthabere vellet? Dentur probenturque Archimedis problemata; gaudebit mens, faciliùsque persuadebitur. Si quis vero, ut animæ nostræ immortalitatem, æternamque post mortem vitam, ostendat et demonstret, veterum affert exempla ; si ante oculos objicitur ille princeps oratorum, Tullius, nec ultimus philosophorum, sese prædicans immortalem ; viscera sibi Cato aperiens, ac, philosophiâ confisus, altero mundo invisum mutans orbem ; omnes denique vel barbarorum ignotissimæ gentes, mentis liumanæ ruinam ac mortem exosæ; nonne mihi tune exclamare licebit : « Quid valent tristes geometricarum disciplinarum computationes? »
Sed nunc pulcherrimam mentis nostræ facultatem aggredimur ; quæ, humanam sustinens fragilitatem, malum a bono, a vitio virtutem discernere hominem jubet ; conscientiam scilicet, illam interioris judicis vocem, quæ metuendum Dei pollicetur tribunal; hæc siaberraverit, nullo modocorrigi potest, ut-pote quæ alia judiciorum nostrorum motiva corrigere solet ; aberrare tamen potest, ac illad pro bono ostendere quod malum est. O tristem castissimæ cons-
cientiæ deceptum, qui Cæsarem Romæ eripuit, et magnam Bruti mentem falsâ excitavit virtutis imagine ! Parebat conscientise Manlius, dum, naturæ clamores aspernatus patremque exuens, tôt victoriis partam sibi gloriam horrendâ filii cæde contaminaret, averterentque oculos Patres Gonscripti. Conscientia, vox interna et potens, quæ somnos terrere vales, exquisitasque dapes metuendo veneno corrumpere! Fax ineluctabilis, quæ omnibus vitæ temporibus tanquam funestus præses immisceris, et eamdem vel in malo vel in bono lucem animæ nostræ admoves! Quis se tibi eripere potest? Fugis, Horatius ait...
Te quoque num fugies?
Hoc ad judiciorum motivum referuntur morales actus, qui maximam vitæ partem sibi vindicant hominis. Post illud autem memoria et analogia, quas quidem facultates, vel insciâ mente, quotidie exercemus. Si quis enim domum repetens ad notos reversus est penates, analogia et memoria lapidum ac tecti ruinam non metuit; pulsavit januam, ut aperiretur; nec sine memoriâ loqui, sine analogia agere posset. Quibus enim sublatis, nec verborum usus, necpropriæ sui diuturnitatis certitudo remanet ; uno quoque temporis puncto, iterum se sibi renasci videretur ille, cui hæc omnia deessent quæ hominem à belluis, belluas verô quasdam a cæteris discernunt segregantque.
Omnia vero hæc judiciorum nostrorum motiva ad
unum referri possunt, scilicet evidentiam : quid enim in nostrâ mente excitare queunt, nisi firmam illam veri perceptionem, quæ animos rapit ac sibi conciliât? Cuique sua quasi propria est veritatis assignats, datumque a naturâ propositum ; omnia verô Dei existentiam comprobare et confîrmare quis non intelliget? Sensuum enim testimonio naturam illam contemplari licet, quæ divinum auctorem unanimo gentium consensu prædicat et ostentat ; sensus intimi exercitatione, mentem nostram introspicimus, quæ, materiæ expers, ab incorporeâ origine derivatur. Testimonium verô hominum quis non exaudiat, magnamque sæculorum vocem, quæ vel sub Jovis et Mithræ imagine celatum Deum unîverso cultu veneratur ? Cui quidem addit conscientia robur, et pænarum metum simul ac spem præmii ostendit; memoriâ demùm et analogiâ, quidquid nos perculit et excitavit faciliùs in mente figitur ac remanet : sic per memoriam, testimonio credimus hominum; per analogiam verô, ens necessarium ante omnia entia per deductionem collocamus ; omnia ergo quæ in judicando aliquid habent ponderis, eô concurrunt, ut summum existere animæ nostræ auctorem, æternumque artificem mundi, per omnes aditus qui ad mentem patere possunt, unanimo consensu, omnibusque evidentiæ argumentis, demonstrare contendant et prædicare.
De Musset
Élève externe au collège royal de Henri IV Institution de M. Caron.
LANGLA1S