Adam fratris [Fulcoii
Adam primus homo male mutât vivere porno,
Nec sibi, nec generi consulit os miseri.
Seminat ore pater, métis, Adam, sanguine frater, Quoclque pater meruit, fllius ecee luit.
5 Funeris ut fieres, fueras, heu ! luneris heres,
Patris ad augnrium nomen erat patrium.
Pieu ! fratrum pietas, quæ te reparaverit aetas,
Hoc pare vita cares, non paritura pares.
Lingua manusque cadunt, neque rem, neque tempora 10 Quippe vale teneo dicere, nec valeo. [tradunt,
Ite meæ curæ modus, argumenta, flguræ,
Surgite vosque thesis, vos simul hipothesis :
Fratris habet cédés, vestras discedite sedes,
Mens nihil at dubitat quam dolor exagitat.
15 Omnia corradam, speciem, genus occidit Adam,
Cujus ad exequias nos damus inferias.
Quid, frater, sineres, tituli solamen haberes,
Sed tuus interitus mox revocat gemitus.
Arma mei fratris quid statis vultibus atris ?
20 Plus ego vosque minus vester erat dominus.
At mihi frater erat, cui plus est quis, rogo, querat? Arma decet nimium flere suum dominum.
Ipsis multorum debetur vis aliorum,
Frater cui moritur non abus dabitur.
25 Hinc lacrimas jungo lacrimis modo tempore longo.
Me quia fratris ego nomen habere nego .
Fratris equus rebus multis salveto diebus,
Invenies alium non tamen huic socium.
Exul ab bis oris, domini memorare prioris,
30 Ne sit. queso, férus quisquis habetur herus.