Algardis virginis
Hic jacet Algardis, preciosa lapis quasi sardis,
Quæ nimium potuit virgo quod occubuit.
Cum jam complesset tempus quo nubilis esse[t],
Affuit unde procus, defuit inde locus.
5 Rara videtur avis, quam muniat innuba clavis, Pubertatis iter prevenit aucipiter.
Ante puella pilam puerum desiderat il[l]am,
Ante puella trocum no vit amare jocum.
Quæritur aeneas Yeneris puer ante choreas,
10 Quæritur ante dolus quam sua fusa colus :
Jamque pudor dentes labat et ruitante mentes,
Sed dentes redeunt, primitiæ pereunt,
Integra laudetur corruptaque vituperetur,
Hæc quia virgo ruit laude frui meruit.