‹ Mélanges Julien HavetChapitre 364 sur 567 · Jean de Cardailhac, patriarche d’Alexandrie · texte numérisé non relu

Jean de Cardailhac, patriarche d’Alexandrie

de l’église en 1378

dam fratri vel nepoti domini de Brusvich, qui insidiatur latenter castris et fortaliciis dicte ecclesie : et idcirco provideatur per mandatum reg’ine dirigendum senescallo quod protegat et defendat dominum Camerarium, et volentem occupare impediat et viriliter expellat.

27. Item, advisetur dominus noster quod hic ordinetur aliquis pro parte Oamere qui recipiat soluciones prelatorum, det quittancias, absolvat et dispenset, possit dilaciones dare, et unus alter pro parte Collegii ; et tune pecunie, que non possunt portari in Italia, hic promptius habebuntur, sicut alias scriptum fuit.

28. Item, advisetur dominus noster quod scribat domino duci Andegavensi quod de summa florenorum restantium sibi deberi per Cameram det dilacionem usque ad festum Penthecostes, vel amplius.

29. Item, ecclesiis vacantibus provideat de bonis personis, quia per illas attrahet ad ejus obedientiam clerum etpopulum.

30. Item, advisetur quod placeat confirmare electos confirmatos Oameracensem 1 et Leodiensem 2, per quos totam patriam Leodiensem et Hanonie, etc., ad se attrahet, cum sit data suffleientia electo Cameracensi et potestas Leodiensi.

31. Item, scribatur prelatis Francie amicabiliter et graciose ut sibi sintpropicii et sustineant factum suiun et statu m contra Bartholomeum intrusum, caventes ne incidant in pénis juris.

32. Item, advisetur dominus noster quod mittat solemnes personas ad reges Aragonie, Castelle, Anglie et Portugalie et alios principes regnorum pariter et prelatos.

33. Item, dicatur eidem quod dominus Egidus Sanccii 3 fuit per nos missus ad regem Aragonum, qui noluit respondere an adhereret Bartholomeo vel oppinioni dominorum cardinalium nisiprius habito consilio cum prelatis etaliis principibus regni sui, et jam portaverat raubas et aquilam 4, et super hoc habet litteram dominus Egidius.

Page 1