ALEXANDRE VII
ALEXANDER BPISCOPC8 SERVUS SERVORDM DE!»
Ad perpetuam rei memoriam. /
Sollicitudo omnium Ecclesiarum, quam licet meritis et viribus louge Imparcs, Dei Optimi Maximi voluntate et providentia gerimus, in id Nos anxie tenet intentos et vigilantes ut scandala quæ inter fidèles pro humanæ naturæ corruptione et fragilitate necesse est ut veniant, quantum fieri potest, paucissima exoriautur, atque exorta quam celerrime, et quam diligeulissime amoveantur; nam iis per quos veniunt cerlam peccati perniciem, quibus vero præbentur præsens alTerunt labendi periculum; quorum Nos pro nostro pastoralis oflicii débite, et damnum summoperc dolemus, et discrimine assidue utimur.
Sane vêtus est Christi fidelium erga ejus Bealissimam Matrein \ irgi— nem Alariam pietas, sentientium ejus an imam iu primo ins tan ti creationis, atque infusionis in corpus fuisse speciali Dei gratia et privilegio, intuitu meritorum Jesu-Cbristi ejus ûlii, humani generis Redemptoris, a macula peccati originalis præservatam, immunem, atque in hoc sensu ejus Conceptionis festivitatem solemni ritu colentium et celebrantium; crevitquc horum numerus, atque hujusmodi cultus posl éditas a felicis recordationis Sixto Papa IV, prædecessore nostro, in ejus commcndationem Apostolicas Constitutioues, quas Sacrum Concilium Tridentinum innovavit, atque observari mandavit, Aucta rursus, et propagata fuit
( ui )
piotas hæe, et cultus erga Deiparam post erccta hoc nouiiue, apprubautihus Romanis Pontificibus, religiosum Ordincm et Confratcrnitates, ac concessas ab iisdem iudulgcntias, ita ut accedentibus quoque plerisque celebrioribus Acadeiniis ad hanc sententiam, jam fere omnes catholici cam complectantur.
Et quia et occasione contraria; assertionis in concionibus, lectionibus, conclusionibus, et actibus publicis, quod nempe eadem Bcatissima Virgo Maria fuerit conccpta cum peccato originali, oriebantur in populo christiano, cum magna Dei offensa. scnnda)a, jurgia, et dissensiones, rccolendæ memoriæ Paulus Papa Y, ctiam prædecessor noster, vetuit horum opinionem, præfatæ scntontiæ'contrariani, publiée doceri aut prædicari. Quam prohibitionem piæ memoriæ Gregorius Papa XV, similiter prædecessor noster, ad privata eliam colloquia extendit; mandans insuper iu favorem cjustlem sententiæ, ut in Sacrosancto Missæ Sacrificio, ac divino Officio celebrandis tam publiée, quam privation, noA alio quam Conceptionis nomine uti quicumquc debeant.
Nihilomiuus, prout vcnerabilcs fratres Episcopi fere omnes Hispaniarum cum Ecclesiarum suarum capitulis datis ad Nos liltcris exposucruut, accedente etiam insinuatione charissimi in Christo filii nostri Philippi earumdem Hispaniarum Regis catholici, qui specialem super hoc misit ad Nos Oratorcm Venerabilem Fratrem Ludovicum Episcopum Placentinum, per quem etiam dclatæ fucrunt ad Nos supplicationcs Rcgnorum earurndem Hispaniarum, pergunt aliqui contraire illius opinionis assertores contra præfatas prohibitiones, tum .privatim, tum publiée præfatam sententiam aut impugnare, aut vellicare, et favorem a Romanis Pontificibus cultui, et Festo sccundum illam præstitutum ita interpretari, ut frustrentur; imo Ecclesiam Romanam huic sententiæ, et cultui juxta illam Beatæ Virgini exhibito faverc negant, pios Chrisli fidèles c sua pacifica quasi possessione deturbare conando; unde offensiones, scandala, et jtirgia, quibus obviare voluerunt Paulus Y et Gregorius XV, nostri prædecessores, perdurant adhuc, et ex occasione eorumdem atersantium majora his incommoda in posterum prudenter, cl merito timentur. Quapropter super bis tam præfati Episcopi cum Ecclesiarum suarum capitulis, quam memoratus Philippus Rex, ejusque Régna Nobis pro opportuno remedio instanter supplicari fecerunt.
Nos considérantes quod sancta Romana Ecclesia de intemeratæ, semperque Virginis Mariæ Conceptione festum solemnitcr célébrât, et spéciale, ac proprium super hoc officiura olim ordinavit juxta piam, devotam, et laudabilcm institutionem, quæ a Sixto IV, prædccessore nostro tune emanavit; volentcsquc laudabili huic pietati, et devotioni, et Festo, ac cultui sccundum illam exhibito in Ecclesia Romana post ipsius cultus institutionem numquam immutato, Rpmanorum Pontificum prædecessontm nostromm excmplo favere, neenon tncri pietatem et devotionem hanc colendi et celebrandi Beatissimam Virginem, præveniente scilicet Spiritus Sancti gratia, a peccato originali præservatam; cupientesque in Cbristi grege uuitatem Spiritus in viuculo pacis, sedalis uffensionibus,
et jurgiis, amotisque scaudulis, conscrvare : ad prodatorum Episeoporurn cum Ecdesiarum suarum capitulis, ac Philippi Regis, ejusque Rcgnorum oblatam nobis instantiam ac preces, Constitutioües, et Décréta a Romanis Pontiücibus prædccessoribus nostris, et præcipuc a Sixto IV, Paulo V et Gregorio XV, édita in favorem sententiæ asserentis animam Beatæ Mariæ Virginis iu sui crentiono et iu corpus infusione Spiritus Sancti gratia donatam, et a peccato originali præservatam fuisse, ncc non et iu favorem Festi, et cultus Conceptionis ejusdem Virginis Deiparæ sccundum pium islam sententiam, ut præfertur, exhibiti, innovamus, et sub ccnsuris, et pcenis in cisdem Constilutionibus contcntis observari mandamus.
Et insuper omnes, et singulos, qui præfatas Coustitutioncs, seu Décréta ita pergent interpretari, \it favorem per illas dictæ sententiæ, et Festo, seu cultui sccundum ilium exhibito frustrentur, vel qui hanc camdem sententiam, Festum, seu cultum, in disputalionem revocare, aut contra ea quoquomodo directe vel indirecte, aut sub quovis prætexlu, ctiam detinibilitatis ejus examinandæ, sive sacram Scripturam, aut sanctos Patres, sive üoetores glossandi, vel interpretandi, denique olio quovis prætextu, seu occasione, scriplo, seu voce, loqui, concionari, tractarc, disputare, contra eam quicquam determinando, aut asscrcndo, vel argumenta contra eam atferendo, et insoluta reliquendo; aut alio quovis excogitabili modo disserendo, ausi fuerint, pister pumas et censuras in Constilutionibus Sixti IV contentas, quibus illos subjacere voluimus, et per præseutes subjicimus, etiam concionandi, publiée legendi, seu docendi, et interpretandi facultatc, ac voce activa, et passive in quibuscuinque electionibus co ipso absque alia declaratione privâtes esse volumus, neenon ail coucionandum, publiée legendum, docendum et interpretandum perpetuæ inhabilitatis pœnas ipso facto incurrere absque alia declaratione, a quibus pœnis nonnisi a Nobis ipsis, vel a successoribus nostris Romanis Pontificibus absolvi, aut super iis dispensais possint : neenon cosdcm aliis pœnis nostro et coruindem Romanorum Pontificum successorum nostrorum arbitrio inlligendis pari ter subjacere volumus, prout subjicimus per præscnlcs, innovantes Pauli V et Gre-» gorii XV superius memoratas Constitutiones sive Décréta.
Ac libros in quibus præfata senteutia, Festum, seu cultus sccundum illam in dubiuin revocatur, aut contra ea quomodocumque, ut supra* uliquid scribitur, aut legitur, seu locutiones, conciones, tractatus, et disputationes contra codent continentur, post Pauli V supra laudatum Decrctum édita, aut in posterum quomodoübet edenda, prohibemus, sub pœnis et ccnsuris in Indice librorum prohibitorura contcntis, et ipso facto absque alia declaratione pro expresse prohibitis liabcri volumus et raan-* damus. Vetamus autem, Sixti IV Constitutlonibus inhærentes, quempiam asscrerc, quod propter hoc contrariant opinionem tenentes, videlicet gloriosam Virginem Mariant cum originali peccato fuisse conceptam, hæresis crimcu, aut mortale peccatum incurranl; cum a RomanaEcclesia. et ab Apostolica Sedç nonduin fuerit hoc decisum, prout Nos nunc
minime deeidere volumus, aut intcndimus; quin potius contrariam illarh opinionem hærcsis, aut peccati morlalis, aut impietatis damnare audcntes, præter pœnas, quibus cos subjccit Sixtus IV aliiquc prædcccssores nostri Romani Pontifices, gravioribus aliis pœnis subjicimus, quas in contrafacientes huic nostræ Constitution! superius infliximus.
Volentes quod contra hujus nostræ Constitutionis transgressores, etiam regulares cujusvis Ordinis et Instituti, etiam Societatis Jesu, et quomodolibet excmptos, et alias quascumquc ecclcsiasticas, et sæculares pcrsolias cujuscumquc status, gradus, ordinis, aut dignitatis tam Ecclcsiasticæ, quam sæcularis, ut præfertur, tam Episcopi, et Prælati superiores, aliique locorum Ordinarii, quam hæreticæ pravitatis ubique locorum deputati Inquisitores procédant, et iuquirant, atque iu cos stricte animadvcrtant. Nos eniin iis, et eorum cuilibct contra eosdcm transgressores procedendi, et inquirendi, ac pœnis coercendi, et puniendi libcram facultatcm et auctoritateui iisdem auctoritate et tenore tribuimus, et impertimur, eosque, ut præfertur, proccdere, inquirere et punire districte præcipimus et mandamus.
Nou obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus, ac quibusvis indultis, et Litteris Apostolicis quibusvis personis quantumeumque qualificatis, et in quacumque, etiam Cardinalatus, Patriarchati, Archicpiscopali, Episcopali, et quavis alia dignitatc, et honore conslitutis, etiam quod contra cos proccdi, interdici, suspendi, vel excommnnicari nequeat quomodolibet concessis. Quibus omnibus, et eorum singulis, etiamsi pro sufficienti illorum dcrogationc de eis ipsorunique totis tenoribus spccialis, specifida, individua, et expressa, ac de verbo ad verbum, non autem per generales, etiam id importantes, clausulas, mentio habenda, aut alia exquisita forma observanda foret, tenores lmjusmodi ac si de verbo ad verbum inserti forent, præsentibus pro sufficienter expressis, et insertis habeutes, harum série specialiter, et expresse derogamus, cætcrisque eontrariis quibuscumque.
Ut autem baec nostra Constitutio, et præmissa omnia ad eorum omnium, quorum interest notitiam congrucntius pervenire possint, in virtute sanctæ obedientiæ, et sub pœnu privationis ab ingressu Ecclesiæ eo ipso incurrenda præcipimus, et mandamus omnibus, et singulis locorum Ordinariis, ac eorum Vicariis sufîragancis, et Officialibus quibuscumque, et aliis singulis, ad quos quomodolibet spectat et pertinet, quatenus hujusmodi nostram Constitutionem singulis suæ Diœccsis, vel districtus prædicatoribus, et aliis, quibus expedirc judicavcrint, opportune insinuent et publicent, ac insinuari et publicari faciant, ne quis in posterum quoquomodo ignorantiam de prsemissis possit prætcndere, aut se contra præmissa valeat excusare.
Volumus et similiter eadem auctoritate dcccrnimus et mandamus, quod præsentes litteræ per aliquos ex noslris cursoribus in Basilicarum Sancti Joannis Lateranensis, ac Pdncipb Apostolorunij et Cancellariæ Apostolicæ valvis, ac in acic Campi Fioræ de Urbe de more publlcéntuv, et afügantur; quæ aftlxio et publicatio ita omnes et singulos, ad quos spec-
tat, afticiat et arelet, ac si illis pcrsonaliter intiuiatæ fuissent; et quod illarum transsumptis, etiam impressis, manu alicujus notarii subscriptis, et sigUlo alicujus personæ in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis eadem prorsus fuies adhibeatur, quæ præsentibus litteris adhiberetur, si ostensæ, velexhibitæ forent. Datum Romæ, apud Sanclam Mariam Majorem, sub annulo Piscatoris, die octava Decembris 1661, Pontificatus nostri anuo Septimo.