‹ Mémoires du marquis de Sourches sur la règne de Louis XIV, publiés par le comte de Cosnac (Gabriel-Jules) et Arthur Bertrand (volume 5)Chapitre 154 sur 164 · CLEMENS PAPA XI, AD PERPETUAM REI MEMORIAM · texte numérisé non relu

CLEMENS PAPA XI, AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Cum nuper in lucem prodierinl qusedam folia gallico idiomate édita sub titulo : « Lettre de M., chanoine de B., à M. T. D. A. etc., Cas de conscience proposé par un confesseur de province touchant un ecclésiastique qui est sous sa conduite, et résolu par plusieurs docteurs de la Faculté de théologie de Paris; » quamplures autem ex Venerabilibus Fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus, quos ad examen dictorum foliorum specialiter delegimus, audita ac diligenter perpensa foliorum hujusmodi censura, quse coram nobis relata fuit, folia ipsa damnanda et prohibenda esse censuerint; hinc est, quod nos, pro commissa a nobis ab îeterno Pastore gregio sui cura, dominicas oves, quantum nobis ex alto conceditur, a noxiis prœservare cupientes, de memoratorum cardinalium consilio folia prœdicta, auctoritate apostolica, tenore pnesentium, damnamus et reprobamus, ac legi et retineri prohibemus, illorumque impressionem, descriptionem, lectionem, retentionem et usum omnibus et singulis Christi fldelibus, etiam specifica et individua menlione et expressione dignis, sub pœna excommunicationis, per contra facientes, ipso facto, absque alia declaratione incurrenda, omnino interdicimus. Volentes, et autoritate prœfata mandantes, ut quicumque eadem folia pênes se habuerint, illa statim atque présentes litterœ eis innotuerint, locorum ordinariis, vel haereticae pravitatis inquisitoribus tradere atque consignare teneantur, in contrarium facientibus non obstantibusquibuscumque. Ut autem eœdem présentes littera ad omnium notitiam facilius perveniant, nec quisquam illarum ignorant'.am allegare possit, volumus, et eadem auctorilate decernimus, ut illœ ad valvas basi-

Page 1