Solviiur objectio petita ab experiraentia recenti
At contra objici poterit experientia, quod ex tribus recenter ordinatis Sinensibus unus e residentia Xam-Kai haud ita pridem noctu effugerit, ac diu foris, ubi esset, latucrit, donec postea landem ultro resipuit. Sed ex septem diaconis, qui electi et ordinati sunt ab ipsis apostolis, unus exstilit Nicolaus hcbrœus heeresiarcha : ergone ideirco ex Hebraeis nulli deinceps crant diaconi eligendi? Et ex duodecim sacerdotibus quos Christus ordinavit exstilit unus qui eodem die quo potestatem saccrdotalcm acceperat Cliristum Judœis tradidit, et die sequenti se suspendit. Quomodo etiam a suo charactere degenerarunt aliqui sacerdotes in Graecia ab ipsis apostolis ordinati? Nonne ministrantibus sacerdotibus divino sacramento participabant christiani, de quibus ait apostolus : Unusquisque suam cœnam prœsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est '. Atque adeo ebriosis hoininibus in Ecclesia eucharistiam ministrabant. Nonne de aliquibus ministris dixit apostolus. Pseudo apostoli sunt, operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi ». Et ad Philippenses (cap. 3) : Yidete canes, videte malos operarios. Nonne et D. Joannes deuno sacerdole conqueritur, dum ait (Ep. 3) : Scripsissem forsitan Ecchsiœ : sed is quiamat primatum gerere in eis nonrecipitnos, verbis malignis garriens in nos ; et quasi non ei ista sufficiant,
> \\,Cor., 2.
1 II, Cor., 2.
nequa ipse suscipit [retires; et eos qui suscipiwit pruhibet, et de Ecclesia ejicit. Quot demum per tôt ssocula natœ sunt hœreses in Gracia, ac toto oriente per sacerdotes gracos, quas esset prolixum ac supcrfluum commemorare ? Ideone condemnandi crunt apostoli ac SS. Patres, qui Gracos sacerdotes ordinarunt? Quot in africana ecclesia hseresum monstra prodierunt a sacerdotibus et episcopis indigenis? Ideone Cyprianus, Augustin'us, aliique Patres africani arguendi sunt, quod africanos indigenas suos ordinarunt, atquc africanis ecclcsiis prafeccrunl? Et nunc in Europa quoi in locis quidam sacerdotes, immemorcs sui characteris, cum scandalo vivunt ? An ideo non sunt ordinandi sacerdotes ex locis illis oriundi in quibus scandala indigenarum sacerdotum nec pauca contigerunt? Ea enim est infirmitas conditionis humanae, ut nullus sit status tam sanctus, nulla tam sancta liominum congregatio, ex qua interdum non prodeant a sua professione dégénères, et co magis profligati quo sancliori sub disciplina sunt instituti.