‹ Mémoires historiques sur les missions des ordres religieux et spécialement sur les questions du clergé indigène et des rites malabaresChapitre 85 sur 106 · De necessitate dispensationis postulat · texte numérisé non relu

De necessitate dispensationis postulat

Cum igilur ex dictis manifeste constet ad propagationem Evangelii in hoc sinensi imperio plane necessarios esse indigcnas sacerdotes, hoc convincente non solum ratione, sed et experientia et usu primorum Ecclesiœ speculorum : nunc superest probandum quod quanta est indigenarum sacerdotum nécessitas , tantum sit necessaria dispensatio, ut sinenses sacerdotes missam sinico idiomate celebrare ac eodem sacramenta administrais possint.

10. — Cur in primitiva Ecclesia tantum usus lingu» latin», grec» et hebraic» invaluerit.

In primo Ecclesiee exordio missam non solum hebraeo sermone, sed insuper grseco et latino fuisse celebratam constat ex antiquis scriptoribus : quse quidem duae posteriores linguœ eo tempore ita erant communes in toto orbe romano, in quo tune prœci pue propagatum est Evangelium, ut litterati unam saltem ex illis cognoscerent. In quibusdam autem locis, ubi minus ilhe linguse \igebant, ideoque longe minor erat copia sacerdotum, summi pontifices, ne Evangelii cursus retardaretur, bénigne concesserunt ut missa patrio idiomate diceretur.

11. — Summi Pontifices cum Moravis dispensarunt utlingua sclavonica in misss uterentur.

Ut autem varias alias nationcs praelcrmittara , quorum lingua sacrum missrc sacrificium celcbratum est, romanorum pontificum facultatc vel consensu , in provincia Moraviae Joannes VIII papa concessit utlingua sclavonica niissa dicerctur. Exstal haec facilitas in opistola Joannis papne VIII data anno Christi 880 ad principem Moravorum, in qua sic ait : Nec sanœ fidei vel doctrinœ aliquid obstat sive Missas in eadem lingua sclavonica canere, sive sacrum Evangelium, vel lecliones divinas novi et veteris Teslamenti bene translatas et interpretratas légère, aut alia Horarum officia omnia psallere : quoniam qui fecit très linguas principales, hebrœam scilicet, grœcam et latinam, ipse creavit et alias omnes ad laudem et gloriam suam.

Page 1