Argumentura aparitatc rationis
Si a pari nobis argumentari liceat, quod si Christus, filius DeiT in bac regionc sinensi natus esset, et hoc idiomate scripta essent Evangclia, sacrum missa? sacrificium institulum; postmodum vero sinenses sacerdotes in Europam navigassent ad prsedicandum Evangelium ; profecto non est dubium quin, cognoscentes linguam latinam toto imperio romano tune communissimam esse, eamque tum more scribendi, tum loquendi a sinensi diversissimam, latina lingua utendum esse ad missam ab indigenis celebrandam judicarent. Et vero si contra hanc sententiam niti vellent, necesse esset ut Evangelii cursus supra modum rctardaretur, atque potius Europe desperanda esset conversio. Etenim prseterquam quod pueri europaei totam penc getatem in lingua sinensi ac litteratura comparanda insumerent, parum essent idonei Evangelio prœdicando, europaeis scientiis parum aut nihil instrucli. Enim vero si Europa.' saluti consultum vellent, sacerdotes latinos ordinarent, et quotquot possent, litteris europaeis apprime instructos, ut toto imperio romano latius ac celerius Evangelium extenderetur. Quod vero de Sinensibus apud Latinos, idem de Latinis apud Sinenses judicandum est ; cum nunc imperium sinense non sit minus imperio antiquo romano ; nec idioma ejus sit magis difficile Romanis quam romanum Sinensibus.