IN NUMMUM ARGENTEUM, VULGO DUCATON
nuper excusum, in eu jus altéra parte Caroli Emmanuelis, Sabaudiae Ducis, effigies expressa est^ in altéra vero Centaurus, Coronam inversam supervolans et superculcans, cum hac inscriptione : Oportune.
Gallia.
Quo ruit et tanto quid nunc molimine tentai CentauruSfjaculis quem petit arcitenens ?
Cujus et inversum pedibus diadema supremis Proculcat? Quœ spes, quœ movet ira fer am?
Cum latebrosa queas œnigmata solvere Sphingis, Œdipe, dic^ nodos, quœso, retexe novos.
Œdipus.
Quod nunc vastatas bellis civilibus urbes
Et prope Gallorum subruta régna vides^ Conjugis Allobrogum stîmulis accensus Iberœ
Omnium Centaurus se modo posie putaty Ixionisque furens exempta secutus amatas
Se subigens nubes somniat esse Jovem.
Juppiter at verus verum diadema resumet
Cumque ipsis vert et nubibus Ixionem.
Th. Bezà.
STMBOLUM DUCIS SABAUDIJE :
(Fortitudo ejus Rhodum tenuit)
Gallia dum discissa mît civilibus armis, yEsope^ Allobrogum Carniamola capis.
Insanus tandem sed si resederit cestus, Quamfacilis Gallo est, Gibbe, ruina tui.
Th. Beza.
F, E. R. T, Facilis erit ruina tui. — Francia erit ruina tua, — Fcemina ejus restituit iotum, — Fortitudo ejus regnum tentavit. — Fœdus exitus rapiet te, — Tout retournera en France.
IN VENETIAS. "ÀJyjXov.
Terrarum domina excidiis mîseranda vocari
Desine, sitque tibi, Roma, fuisse satis.
Terrarum domina hœc Venetum pulcherrima telluSy
Cui datur indomito ponereframa mari^ Aureaque Adriacis placidum caput extulit undis.
Ut vocet œtherea rursus ab arce Deos, Hanc tuto posuere sinu sibi Numina ponti,
Mœniaque et liquidas hincfacit unda vias.
Sic ait, atque urbem Phœbus miratur ab alto,
Mirarique decus cogitur ipsa suum.
Quodque homines Super ique magis mirantur in Orbe
Cum maneant urbes, Orbis in Urbe manet.