DUBIUM
De syllabis hyperînetricis quoad cantu7n.
A sacra Rituum Congregatione pluries expostulatum fuit : <L An regula descripta in Antiphonario Vaticano circa syllabas hypermetricas, quae fréquenter occurrunt in cantu hymnorum, scilicet quod ipsae non elidantur, sed distinctae pronuncientur propriaque nota cantentur, stricte et rigorose interpretanda sit, vel e contra liceat etiam ipsas syllabas elidere,praesertim si in praxi id facilius et convenientius censeatur? >
Et sacra eadem Congregatio, audita specialis Commissionis pro cantu litúrgico gregoriano sententia, propositae quaestioni re sedulo perpensa ita rescribendum censuit : « Négative ad primam partem, affirmatixe ad secundam >.
Atque ita rescripsit et declaravit die 14 maii 1915.
A. Card. Vico, Pro-Praefectus.
t Petrus La Fontaine, Secretarius.