LETTRE DE L*HOSPITAL AU PRÉSIDENT SÉOUIER
<i Si qila tua culpa morave superiorum temporum fuisset in non scribendo, tamen eam delevisses ac j)rorsiis purgasses ils litteris tuis quas amantissimè suavissimèque ad me scriptas dedisti. Ex quibus ipsis cognovi istius longi silentii causam, illam quidem justissimam, simul perpetuum et justum amoremerga me tuum, à quo neque absentia te mea neque longitudo temporis ulla detraxerit ; sed est bumanitatis tuae postulare ignosci tibi ubi nuUum peccatum est, et velle ' excusari ubi nemo accuset. Verùm tamen, utcumque res [se] habet, accipio excusationem tuam. Quanquam in privatis meis rebus semper et proximè, cùm reginae gratiâ opus esset, non animum solùm tuum, sed os etiam atque intimum pectus aperuisti, ut omnes intelligere possent res meas œquè tibi charas esse ac tuas. Quod verô scribis discessum ex aulâ meum tibi etiam bono fuisse, (praesertim ex eo quôd iutellexisti quàm aequo et lubenti animo hanc solitariam yitam, quam multi fugiunt exitiumque ducunt , ferrem) , teque meo adductum exemplo ad cogitandam penitùs
humanae vitae varie tatem, in quâ nihil stabile, nihil firmum sit, et ad instituendam novam vitaB rationem nostraB similem : in urbe ipsâ, in foro, quod diflScillimum est, neque alios invisisse, neque ab aliis adiri te posse, et, relictis aliis omnibus studiis, te totum ad librorum sacrorum lectionem contulisse ; istud certè consilium factumque tuum vehementer probo. Neque enim cœtus et conventus hominum avocant nos à cogitatione rerum cœlestium, neo contra solitudo sœcularium et humanarum continué oblivionem offert. Circumferimus nostra mala nobiscum, et ssepè plus ambitionis et avaritiae in agro et in villa déserta est quàm in aulà vel urbis celebritate. Non enim ipse Dominus noster, non ejus discipuli tantùm opis hominum generi ferre potuissent quantum paucis annis attulerunt, nisi in mediâ vel nocentium hominum turbâ versati essent. Illi enim ipsi qui aut diffidentiâ rerum suarum et roboris animi aut aliâ qualibet causa, consuetudine hominum relictâ, in solitudine vivere maluerunt, aliquantô post, cognitis ipsius vitse nlalis, cœtus et collegia instituerunt, quse cœnobia appeliata sunt. Hinc Basilii magni, Benedicti, aliorumque patrum familise. Nam quod dicitur : « Vae homini soli! » non tam accipere debemus dictum propter caeterarum rerum innumerabiliumopem, quarum homo egere potest, quam propter unum aliorum consilium sine quo (quamvis sapiens) nuUus satis idoneus est ipse cogitare quidquam facereque rectè. Nec
temerè scriptum est tantatum dominum in deserto potissimùm> non quôd divinus ille spiritus non esset par omnibus locis aut superior ad resistendum tentationibus Dasmonis, sed illud nobis in documente est solos et destitutos alieno consilio nos faciliùs à Maligno circumveniri oppugnarique posse, Mollities animique imbecillitas, et laboris fuga, plerisque fuit causa solitudinis amplexandae» dùm malunt quieti su» consuiere quâm civium suorum saluti : « Ite^ inquit, in omnes gentes et praedicate » et alibi : « Instate, regite et corrigite. » Quae mandata in eos convenire non possunt qui soli vivunt, Sed non est meum institutum reprehendere velle vitam illam quietam et otiosam, dùm vestram occupatam et negoliosam tueor ac defendo. Habet utraque bona et malasua, quae plerumque in foro, in aulâ vidi. Cujus me vitse non tam pœnitet quàm scelerum et flagitiorum meorum, quàm quôd non rectè vixi ; plus enim peccatur ubi plus vel geritur vel agitur ; et cui plus commissum et creditum est, ab eo plus exigetur. Quàm multa multis modis quotidiè peccamus in omni administratione, potestate, procuratione publicâ, per ambitionem, per spem, per me- * tum, per avaritiam, per gratiam ! Quàm multa quae, etiamsi regum edictis et legibus non tenentur, apud Deum tamen reos faciunt. Quae mihi colligere non est animus, proptereà quôd tibi nota sunt. Sed ut non meretur coronam athleta qui non in arenâ pugnayit» sic christianus vir promissa à Deo praemia non feret, qui
non fortissimè' cum adversario nostro concertaverit. Nnllum autem gravius est bellum nobis quàm adversùs cupiditates et perturbationes animi, quas perdomare laus est, non refugere. Orandum est ut quocumque in loco simus et cum quibuscumque hominibus versemur, illud verè dicere possimus : « Nostra conversatio in cœlis est » -, non enim discrimine locorum vel hominum id consequimur, sed gratiâ, beneficio ac benignitate Dei. Tu, intégra aetate et firmis animi corporisque vîribus, non debes Rempublicara deserere, oui consilio tuo plurimùm prodesse potes. Milii setas est cui vacationem omnes reipublicae, omnia benè constituta régna tribuerunt, quâ vacatione, cùm pro virili parte Reipublicae Regique satisfacerem, post longos multosque labores frui me sine ullà invidià ferre debent homines, velutjustomissionis honestae praemio omnibus bene de republicâ meritis proposito, neque obtrectare Deo longiores vitae terminos mihi proroganti et spatium mihi
danti ad se et ad sanitatem redeundi, neque régis de-
trahere benignitati qui, contra quorumdam invidorum
malevolorumque sententiam,*otium mihi cum dignitate
tribuit, exemplum bonis omnibus futurum bene de Rege
deque Republicâmereri.Ego hic intereà vivo,spei plenus
earum rerum quas nobis promisit Dominus in fine die-
rum nostrorum, cùm apparebit ejus gloria. Tu vale et
me.ama. y>
Tuus vêtus amicus et vicinus