‹ Monuments inédits sur l'apostolat de Sainte Marie-Madeleine en Provence, et sur les autres apótres de cette contrée, Saint Lazare, Saint Maximin, Saint Marthe et les Saintes Maries Jacobé et SaloméChapitre 491 sur 511 · CAPUT XCVIII · texte numérisé non relu

CAPUT XCVIII

Qualiter etiam. uxorem. de[unctam per beatam Mariam Magdalenam recuperavit.

Et accipiens ipse puerum ail : O beata. Maria Magdalena, quam letus essem , quam prospere mühi cuncta. evenissent , si mulier respiraret, si mecum repatriare valeret. Equidem scio quia tu puerum dedisti, et in hac nocte per biennium pavisli, matrem quoque poteris restituere pristine sanitati. Ad hec respiravit, el quasi a.summno evigilans ait : Magni es meriti, beata et gloriosa Maria Magdalena, quia in partus mei pressuris implesti obstelricis officium, et in omnibus necessitatibus meis intuitu pietatis ancillæ explevisti servitium. Quo audito admirans peregrinus ail : Vivisne, mulier dilecta? Cui illa : Vivo ait, equidem vivo, et nunc de peregrinatione , de qua et Lu venisti, venio; et sicut. beatum Petrum apostolum ducem et comitem omnibus locis habuisti, sic ego una vobiscum cum beata. Maria Magdalena duce et comite ubique fui, singulaque perspedi el conspecta memorie commendavi, Et incipiens omnia loca et miracula quæ vir peragrarat et viderat, adeo plane et attente explicuit, quod nec in uno articulo deviavit, Quid plura? peregrinus recepta conjuge sua sana. et incolumi cum puero navem lœlus conscendit, et naulis

D onibus qui aderant cuncta que sibi contigerant enucleavit. Paulo post Massiliæ portui applicuerunt, et ingressi beatam Mariam Magdalenam cum discipulis suis magna gentium multitudini predicantem. inveniunt, ac pedibus suis provoluti dizerunt : O. beata Maria Magdalena , magnus est ille quem in terris prædicas, DEUS luus: credimus et confitemur quod prater ipsum non est alius Deus. Ecce nos et omnia nostra in manu tua sumus. Fiat de omnibus sicut vis : el narrantes astantibus omnia. qu& sibi acciderunt, a beato. Maximino baptizati sunt. Sicque idolorum edificia diruentes in nomine Domini Jesu Cui 8I ecclesias statuerunt.

DE COMMENTITIO LAZARI ET MAXIMINI, MAGDALENÆ ET MARTHÆ

Superiori capite vidimus restitutum vitæ iu- A proficiscitur exterminantem exterminatura draco-

fantem, quem exstinctæ matris ubera per biennium laetaverant, et ita nutriverant, ut pater Hierosolymis rediens illum in maris littore ludentem et lapillos conchis immiscentem offenderit. In hoc capite matrem a mortuis excitatam videmus, atque egregiam viri cum uxore collocutionem legimus : Vivisne, mulier dilecta? Cui illa: Vivo, ait ; equidem vivo, et nunc de peregrinatione de qua et tu venisti venio; et sicut beatum Petrum apostolum. ducem et comitem omnibus. locis habuisti, sic ego una vobiscum cum B. Maria Magdalena duce et comite ubique fui. Sed quod festivius est, simul atque vir et uxor in Massiliensem portum accedunt, Magdalenam cum discipulis suis magne gentium multitudini pradicantem inveniunt, a Maximino baplizantur , et destructis idolorum templis Cunisro ecclesias exsiruunt.

Page 1