CAPUT CH
De transitu et sepulero Magdalena.
Sacerdos itaque neminem prorsus videns audiebat vocem talia resonantem, et angelum potius audire videbatur quam hominem. Cumque plura locutus et interrogans. nullum ulterius responsum accipere posset, moz beatum Magiminum adit, eique omnia ex ordine nuntiavit, Qui Dro gratias immensas agens ante illucescentem dominicæ Resurrectionis auroram oratorivym suum ingressus, moz vidit Beatam Magdalenam in choro angelorum qui cam adduxerunt adhuc astantem, lanto. splendore. circumdatam, ul totum. oratovium lux luce diei clurior illustraret. Et post alia : quibus presentibus corpus et sanguinem Domini ab antistite porrectum cum maxima lacrymarum inundatione suscepit, el omnes circumstantes attentius. orare commonuit. Deinde toto corpusculo ante crepidinem altaris prostrato sancta illa anima ipso die resurrectionis ad Dominum migravit. Alibi vero legitur transiisse 1X cal. Aug.; quod ideo forte dicitur, quia tunc ejusdem. transitus. memoria. celebratur, vel fortasse dies Resurrectionis sive Pasche? potest hoc accipi generaliter pro dominica die. Post ejus exitum tante suavitatis odor efferbuit, ut per septem fere dies sequentes ab ingredientibus ora- Lorium sentirelur. Cujus secum corpus bealus Maximinus assumens, diversis conditum aroma-
libus in honorifico collocavit mausoleo , consti- C
tuens super ea membra beata. mirabilis architecturæ basilicam. Monstratur autem. sepulcrum ejus ex candido marmore, habens sculptum in ipso, qualiter ad Dominum in domum Simonis venerit, et. officium humilitatis unguentique ei inter convivantes, flere non erubescens, obtulerit. Marcella Marthæ pedisequa, quæ acta hæc scripsisse dicitur, seipsam prodit, sive in iis quæ ad modum. dandæ communionis, sive in iis quæ ad diem obitus, sive in iis qu: ad condiendum et sepeliendum Magdalenæ corpus pertinent. Nesciebat quo die Magdalena ab hominibus demigrarat. Referendæ fueruut in eam rem opiniones variæ, in quibus conciliandis operæ multum ac studii poneret.