Matth., XXVI
494 PASSIO SECUNDUM LEGËM
12 v°. pissima homo iste! » Videns autem Judas qualiter tractabant, retulit triginta argenteos, dicens : « Peccavi tradens sanguinem jiistum ' ». Nota de poenitentia Judae. Non fuit ex contritione, quod fuisset sibi salutifera, sed fuit ex erubescentia et confusione. Qui dixerunt : « Quid ad nos '? si tu fecisti fatuitatem, tuam bibe illam ». nie autem, videns se derisum, projecit triginta argenteos ante conspectum principum. Abiit et laqueo se suspendit, et in hoc plus ofTendit Christum quam quum eum vendidit. Et tune erepuit médius, et difïusa sunt viscera ejus ; non enim erat digna anima exire per os quod tetigerat Christum. O, si Judas l'estituisset pecuniam maie aequisitam, quomodo usurarius tenet usuram et symoniacus praebendam ? Certe pejores sunt Juda, et quumChristus ad inferos descendit, Infernus et Dyabolus eaquae injuste detinebant reddiderunt, quod tamen nolunt isti facere. Tune Judae, accipientes pecuniam, dixerunt : « Non licet eos mittere in corbonam, quod pretium sangainis esi\ sed erit in repositorio oblationum ». Et de ista pecunia emerunt agrum figuli cujusdam hominis sic nominati, ut faceret sepulturam peregrinorum, quod non habebant sepulchrum. Et vocatus ager ille Alchedemac, hoc est ager sanguinis.
Jésus autem stabatante praesidem ligatus ; videns autem Pylatus Christum sic ligatum, quod erat signum hominis condemnati secundum ritum et usum Romanorum, ait : « Quam accusationem alTertis adversus hominem hune ?» — Dixerunt : « Si non esset malefactor, non tibi tradidissemus eum. Credebat Pylatus quod Christus fecisset aliquid contra legem Moysi[s], propterquoddeberet verberari. Ideo dixit : « Accipite eum vos, et secundum legem vestram etc. » — Et dixerunt : « Non licet nobis interficere quemquam », scilicet, in die festo, quod in potestate Romanorum erant omnes, propter quod non possent aliquem occidere. Intelligens autem Pylatus quod Judaei volebant eum occidere quaesivit causam suae mortis. At illi dixerunt quod pi'opter tria erat reus mortis. «Primo quod nos invenimus eum subvertentem legem nostram et dicentem se esse fdium Dei, propter quod secundum legem nostram débet mori ; secundo quod tributum prohibuit dari Caesari ;
I, a. Matth., XXVI, 66; XXVIII, 4.