TUMULUS
Afflixere bonos et clade et sanguine cives,
Innumeris olim noxia monstra malis, Cuncta sed Alcides invictus monstra subegit,
Temporis expurgans noxia quaeque sui ; Haeresis infelix Gallas nova monstra per oras
Protulit, immensis perniciosa modis, Ista sed invictis Coeftaeus ut edomat armis,
Eloquio et scriptis acria bella parât : Intonat eloquio, lacundae et l'ulmine linguae
Dissipât errores quos nova secta parit ; Dira sed haec pestis nostrum ne serpat in aevum,
Condil ab Empyreis scripla petita locis, Scripta, quibus siiperata jacet vis haeresis omnis,
Et novus absumptis viribus error obit.
Ergo quod in Gallis jam langueat haeresis oris,
Quod majore tldes lumine sancta micet, Est, Coeftaee, tuum, sacrae tu norma Palestrae,
Te petit et meritis débita palma tuis : Sed velut Alcides actae post tempora vitae,
Empyrei petiil luoida templa p<di.
Sic quoque post tantos scripti vocisque iabores.
Limina cœlorum laeta beatus adis :
Hic ubi perpétua gaudes sine fine quiète, Plenus honore soli, plenus honore poli :
Vive igitur felix, faciunt te namque beatum Eloquium, mores, scriptio, fama, labor.