Oresme. Tract, c. 17, p. GXVII
APPENDICES
In oppositum
Oppositum arg'uitur ; commutatio et mutatio monetarum permittuntur ia policia bene recta, ig'itur. — Patet consequentia, illicitum non permittitur in recta policia. Et antecedens patet per expcrientiam.
In questione erunt très articuli. In primo videbuntur aliqua de institutione monetarum et ejus esse. In secundo videbitur quot modis potest fieri commutatio et mutatio.
In tercio respondebitur ad primum.
/u« Articulas, I"™ notabile.
Quatuor sunt cause monete. — Quantum ad 7""^ arliculum.
Est notandum quod sicut sunt quatuor cause aliorum effectuum, ita monete sunt quatuor cause, scilicet efficiens, materialis, etc. '. Causa materialis est illa de qua fît moneta, et talis materia débet esse rara, et preciosa ; quia sub parva quantitate débet esse mag'ni valoris. — Causa finalis est quatinus Homo per monetam possit habere que sunt nocessaria vit». — Causa formalis est figura monete, et signum ponderis monete tanti valoris.
— Causa efficiens estprinceps, ille qui habet policiam gubernare, vel congregatio civium .
2nn»de utilitatemonete. — Ex istis sequitur corrélative, quod ordinare monetas ad alium finem quam ad commutationem bonorum naturalium est monetaabuti. — Secundo sequitur, quod materia que de facili reperitur,et in qua homines in plenitudine habundant, non est sufficiens materia monete, patet quia débet esse rara, etc. — Tercio sequitur quod si moneta non sit de materia rara et preciosa, et quod non habeat tantum pondus et valorem quantum deboat habere, tune moneta non est recte oi^ dinata.
Secundo dicendum est quod toti policie convenit habere monetam diversorum modorum et varie manierei ; patet quia aliquando oportet ire merca tores ad longinquas partes, et sic oportet eos habere monetam nobilis materie, cito portabilis *.
3"™ nptabile. — Tercio sciendum est quod materia monete nobis dupiiciter demonstratur.
Uno modo per naturam, ut apparet de mineriiset auro quod