‹ Notice sur la ville de Lunel au moyen-âge et vie de Saint Gérard, seigneur de cette ville au XIIIe siècleChapitre 32 sur 34 · Gerius ex nobili prosapia Francigenarum, de gente · texte numérisé non relu

Gerius ex nobili prosapia Francigenarum, de gente

DOCUMENTS HAGIOGRAPHIQUES. m

Comitum. de Lunello (a) extitit oriundus, Hic germanum suum, nomine Effrendum sive Effernandum, Christo sectatorem secutus est, castilale, abstinentia , jejuniis, et «disciplina tam spirituali quam corporali. Hi duo fratres, cum essent amore Christi incensi, cupiebant nobilitatem et potentiam paternam spernere, et Christo devotissimo Condé integre famulari. Et tum volentes deserta loca commodius pervolare, in quibus Dei servitia possent secreto perficere, venerunt ad quemdam pontem mire structure super quodam flumine in quo duæ cavernæ erant, una videlicet ad dexteram parlem pontis, allera vero ad sinistram. |

. Cum autem temporum intemperies et aquarum inun- -datio superasset pontem, quod transeuntes jam quiescebant, nec transire potuissent si [qui cum] voto transeundi adfuissent; per dies multos viri Dei fame percussi, quasi ad ulümum finem inediæ pervenerunt: et quia jam aquarum inundatio aliqualiter cessaverat, coeperunt foras respicere, - 8i eis commoditas exeundi ad petendam eleemosynam adfuissel : et ecce serpentes magnitudinis miræ, supernalantes aquam, panes duo suo ore ferebant. Cumque Dei viri eos intuereniur, gratias Deo agentes spectabant finem aditus serpentum. Et ecce appropinquantes cavernis, a se mutuo dividentes, unus ad Effernandum, et alius ad Gerium, accedens, unicuique panem porrexit: quem quilibet suspiciens, et in Dei laudem prorumpens, refectionem accepit.

3. Cessante autem aquarum inundatione, Sancti Dei ad Castrum, quod prope per unam leugam a ponte distabat, accesserunt ; ubi adhibito sacerdote plenam confessionem fecerunt, atque miracula narravere. Sacerdos aulem,

(a) Lunellum , oppidum est Gallis Narbonensis inter Nemausum et Montempessulanum, cujus estin dicecesi media via ab. utroque quatuor leucis distans, ubi olim fuisse celebrem Judgorum universitatem, et Benjamino Tudelensi et Aria Montano ostendit Guillelmus Catullus libro 2 Historis Occitaniæ, pag. 351. Hinc intitulatur Vita B. Gerii de Comitibus Lunelli.

LES DOCUMENTS HAGIOGRAPHIQUES.

justitiam virorum Dei considerans, multis, tate miraculum propalavi:; ad cujus nutum multe gentes seculares ad visitandum Sanctos Dei properabant. Ipsi vero, timentes mundi gloria vana maculari, per modicum tempus inde recesserunt; factoque proposito de visitando sepulcrum Domini et alia ultra marina limina, ad partes Italiæ navigio pervenere, de partibus provincia: recedentes.

Cum autem mare Tyrrhenum navigarent, contigit ex procella navem naufragio pene submergi ; ita ut de salute desperationis jam signa fecissent. TuncSancti Dei, Gerius et Etfrendus, in oratione procidentes, salutem postulabant a Salvatore cunctorum. Cum sic naufragio perire timerent, ecce tunc in navis medio nubecula parva, ut vestigium hominis apparuit : et facta esl salubris tranquillitas in mari, ita ut nec apparerent signa alicujus procellæ. Appropinquantes autem (b) Corneli littoribus Sancti Dei Effrendus et Gerius, versus Apostolorum Petri et Pauli limina properabant: et ecce per nemus circa Viterbium errantes, ursam eis obviam suscipiunt, quee semper præcedens per loca amoena, ad milliaria tria usque prope Romam produxit. Viri autem Dei hoc cernentes, in Dei amore ferventius fortificati sunt: et ingredientes Urbem limina Sanctorum per dies multos devotissime perquirentes et visitantes contigit, uta quodam viro sancte vilæ audirent (c), beatum Liberium Anconæ morari, qui vitæ sanctitate pollebat. Ad quem viri Dei anhelantes ab urbe recedunt nec sacculum neque peram portanles , juxta Salvatoris edictum : et dum ad Spoletanam civitatem pergerent , audierunt B. Liberii voluntatem esse ád ullra marina loca pergere, et Salvatoris nostri Nalivitatis et Passionis terminos visilare.

(b) Cornetum seu Coronetum, urbs Etruriæ in patrimonio S. Petri ad Martam flumen, haud procul ab ora littorali.

(c) Colitur S. Liberius Anconæ 27 maii, sed acta ejus meris fabulis repleta sunt: ut nihil inde de tempore quo vixerit concladi possit, et hinc potius deducamus utrumque sæculo XII floruisse.

DOCUMENTS HAGIOGRAPHIQUES. A49

&. Quo audito, Sancti Dei cceperunt gressus suos velocius sollicitare, ne tam sancti viri consortia negligerent. Et per (d) Tolentinum descendentes, B. Gerius coepit infirmitate capitis aliqualiter gravari, quod fratri suo Effernando sive Effrendo referens, adhuc fortius gravabatur. Venientesque ad locum qui dicebatur Collumbario, ubi rus sive villa aliquantum habitantium, sub paleariis seu casinis, cum dies inclinata esset, ibi pernoctantes manserunt, ab habitantibus in caritate suscepti. Ecce noctis id medio infirmitas plus solito Gerium gravat : qui in oratione pervigilans, se totum Domino commendabat. Et ecce lux quædam de ccelo super corpus ejus, in tantum emicuit, ut tota domus sive casina comburi timeretur. Mane autem facto, volentes Sancti Dei pergere ad B. Liberium , surrexerunt, gratias Deos agentes. Beatus igitur Gerius capillos pectine percurabat, capillosque excerptos pectine in quadam columna palearia reposuit, sicque dimisit : et quia preedestinaverat Salvator Gerium diem claudere extremum , ut terra Sancti-Petri, que nunc Mons-Sanctus vocatur, thesauro reliquiarum B. Gerii gauderet; tum appropinquantes flumini, quod dicitur Potentia, etin loco, quod communiter dicitur laVolta de Marigniano, quia inde ibant ad castrum Montis-Ursi; Gerius nimia oppressus et gravatus infirmitate (unde nec die illo sumpsit cibum, quem nec sumere voluisset) terram (e) lectitavit: a qua surgere non potens, nec per Effrendum sive Effernandum fratrem auxilio juvari, fratris sui consortio per diem illum gavisus est, usque sequenti mane. Cum autem frater ejus Effrendus ad auxilia postulanda ad Castrum-Ursi accederet, et ad fratrem reverteretur , comperit eum a sæculo jam mi-

Q Tolentinum, urbs Piceni seu Marchiæ Anconitate, distat X. M. P. Macerata, ubi requiescit corpus 8. Nicolai de Tolentino, et ipsi

ibidem celebravimus missam anno 1659. ,

(e) Terram lectitavit, id est, in terram se prostravit, seu terram pro lecto habuit; mirabili nec adhuc alteri usurpata (quod sciam) phrasi.

450 DOCUMENTS HAGIOGRAPHIQUES.

grasse. Quem levare volentes, ita immobilem maxima gravitate comperiunt, ut non hominem, sed montem magnum fuisse testarentur. Post cujus transitum campane S. Stephani (f) abbatie S. Petri, ubi nunc plebs est Montis- Sancti, a semetipsis pulsabant indeficienter.

5. Ad vocem illarum de Castro-Ursi sive Montis-Ursi (g) Communfles Recanati descendunt, volentes corpus B. Gerii portare, quod omnino immobile se fecit. Accurrentes etiam clerus et populus Terre S. Petri, sanctum pignus recipere et asportare satagebant, et sic contentio erat inter utrosque. Et dum sic contentio ageretur, facta est vox pueri junioris, super quadrigam ponatur corpus istud, et adhibitis juvencis indomitis et impollutis, quo pergere voluerint, sinantur ; et sine rumore et dissidio permittantur. Tunc.omnes in oratione se ponentes, vocem pueri exaudierunt : et collocato corpore super quadrigam, adhibitis juvencis , animalia usque villam Collumbariam dirigunt gressus suos. Verumtamen, sicut relatu plurimorum auditum est, casina illa in qua hospitati sunt Sancti Dei viri, per spatium trium horarum cremata est , et sola columna cum capillis B. Gerii illæsa remansit. Unde factum est, ut juvenci apud columnam illam persistentes, inde non recesserint : et sic sanctum corpus collocatum est. Beatus autem Effrendus suam peregrinationem perficiens, laudabilem in Christo vitam finivit apud insulam Rhodianam.

(n Utinam sciri queat quo tempore dieta abbatia fuerit constructa, inde posset ratio temporis confirmari: unum scitur, abbatiam 8. Stephani olim in Monte-Sancto fuisse, cujus possessiones cesserint ecclesie parochiali; superesse etiam &dhuc quamdam S. Petri ædiculam, cum annexo sibi beneficio simplici. Datur igitur occasio suspicandi monachos, qui prius ad 8. Petri fuerunt, transiisse ad recentiorem sub nomine 8. Stephani ecclesiam, ubi etiam tandem defecerint.

(g) Commune Italis appellatur Communitas incolarum alicujus loci seu parochis : unde hic Communales dicuntur.

(Acta Sanctorum,, t. 6. die xxv maii , p. 159, edit. 1688.)

DOCUMENTS HAGIOGRAPHIQUES. 654

Prose pour la fête de $. Gérard de Lunel.

Jam civitas Lunelium , Laudem repende debitam, Novam tibi per Gerium Deus paravit gloriam.

Primis ab annis sedula, Piæ parentis opera , Tenella fulsit pietas Morumque mira sanctitas.

Intus movente numine, Curas profanas abdicat , Et lucis ipso in lumine Totum Deo se consecrat.

Non hunc voluptas seculi, Non hunc movet superbia, Non hunc aviti tituli,

Non magna tangunt nomina.

Sed hec habens fastidio, Cœlique captus gaudiis ; Hærens crucis vestigio, Christi hæret stipendiis.

Ter senos annos vix natus , Odit sæcli delicias ; Morasque zelum nesciens , Opes proterit noxias.

Hinc abdicans clarum genus Gaudet latenter vivere , Deoque solo cupidus

Terram juvat contemnere.

DOCUMENTS HAGIOGRAPHIQUES.

Instar columbæ candide, Mundo fuga se proripit ; Proculque fcedo flamine, Sic pura virtus floruit.

Hic multus oblectat labor Præque fusæ lacrime ; Hic ardet in dies amor ; Solo Deo scit vivere.

Zelum brevi frequentius Romam propellit petere , Percurrat ut securius Angusta pœnitentiæ.

Quo mox amore rapitum ?

Ad Sancta jam tendit Loca , Sed.morte mira solvitur, Matura coelo victima.

Jam regnat inter superos, Qui vixit olim poenitens ; Qui se negavit et suos, Qui pauper et pati sciens.

Da, Christe, sic nos vivere, Sic dura ferre prelia;

Da nos crucem sic tollere, Da sic mereri premia.

Amen. Alleluia.

Page 1