OBSÈQUES DU ROI RENÉ
Die Mercurii proxima, pro obsequio defuncti regis Sicilæ, dicentur nona et vesperæ de mano, sicut in quadragesima ; et circa horam primam post meridiem, residuum oficii horarum, tractuque grossæ campanæ processionaliter in cappis nigris iter arripietur ad eundum quæsitum corpus dicti regis apud Sanctum Laudum, quod inhumabitur die Jovis sequenti in hac ecclesia ; et, Veneris proxima sequente, cor ejusdem principis processionaliter apud fratres minores deportabitur, per corpus hujus ecclesiæ inhumabitur et erit gaignagium.
Gentes Reginæ Sicilæ convenerunt cum sacrista hujus ecclesiæ pro servitio de luminari, vestimentis laneis, circumquaque corpus et fieriad dispositionem Reginæ.
Die Mercurii.
Sonitu campanæ durante, postdiem, completorium cantabitur ; eundoque quæsitum corpus et cor defuncti regis ad S1 Laudum, dicentur submissa voce vu psalmi, etredeundo, in asportatione ipsius corporis, alla voce responsoria mortuorum per ordinem; crasque et Veneris proxime anticipabitur officium, corpusque prædicti regis asportabitur per portam Andegavinam ab ecclesia seu claustro Sancti Laudi per illos de ecclesia Sancti Laudi et B. Martini usque ad Liciam et inde per dominos hujus Universitatis.
Reverendus dominus Veriensis faciet oficium obsequiarum assistentque eidem in
vesperis, cum domino Rectore et doctoribus, domini abbates ad dexteram sancli Florentii, ad sinistram de voto, de S1 Georgis de oratorio, de Pontrano, de Chaloceio et de Bosseris , in pontificalibus. Et cras dominus episcopus Veriensis faciet servitium, de Oratorio diaconum, et de Pontrano subdiaconum , quodita factum fuit.