III. — VlSITATIO LOCALIS
N . quatuor habet interiores ecclesias :
4. Prima est ecclesia abbatialis, quæ etiam collegiata dicitur, quia in ea canonicorum collegium suis muneribus dat operam. Hujus ecclesiæ ædifîcatio quo tempore peracta sit, penitus latet : certum tamen est hoc templum extitisse multo ante annum 1445, quo rex Alphonsus Aragoniæ canonicis hujus collegiatæ ecclesiæ contirmavit jus eligendi abbatem atque canonicos, cum ob mortem vel aliam causam aliquis locus vacasset ; nam in regio diplomate hæc verba notanda sunt : n Placet Regiæ Majestati quod observetur antiqua consuetudo..., » quibus plane patet hujus ecclesiæ vetustas. — Numerus antiquorum canonicorum præsentem numerum fortasse excedebat; nunc vero collegium sexdecim constat canonicis, quorum quatuor supernumerarii dicuntur, nec de massa redituum canonicorum gaudent. Priorum 12 canonicatuum collatio ad Ordinarium spectat, posteriorum quatuor est juris-patronatus. Hujus ecclesiæ titulus est B. M. Virginis in coelum Assumptæ.
2. Secunda est ecclesia parochialis receptitia, numerata sub tituloS. Nicolai Bariensis.
3. Tertia S. Bartholomæi apostoli, quæ olim fuit parœcia, nunc vero ad laicale sodalitium sub titulo S. Mariæ Sufïragii mortuorum pertinet.
4. Ecclesia denique B. Mariæ Virginis Rosarii, quæ et ipsa ad alterum sodalitium sub titulo ejusdemB. M. Virginis Rosarii spectat.
5. Adsunt quoque duo oratoria privata, unum sub titulo S. Judæ Taddæi, ad familiam N. pertinens ; alterum sub titulo D. Antonii Patavini, domi Illmi Dni N. N. exstans.
6. Gonfraternitates très: Prima sub titulo SS. Sacramenti et Immaculatæ Gonceptionis B. M. Virginis, in abbatiali ecclesia; altéra sub titulo
S. Mariæ Virginis Rosarii, in capella ejusdem tituli ; tertia sub titulo S. Mariæ Sufïragii mortuorum, in propria ecclesia.
Quatuor extra oppidum exstant publicæ capellæ :
7. Capella S. Mariæ ad Nives, quæ in agro dicto Morrone sita est, et ab eremita fr. N. N. custoditur.
8. Capella S. Laurentii ad Nemus, quæ est titulus beneficii abbatis N. N.
9. Ecclesia demum S. Antonii Patavini, quæ olim erat sub dominio Capuccinorum una cum adjecto monasterio, nunc eremitæ fr. N. N. custodiæ tradita est.
10. Est et alia ecclesia, quæ quondam sub N. cleri dominatione fuit, nunc ad archipresbyterum oppidi N. spectat.
A. — Visitatio ecclesiæ abbatialis.
Dieitaque 3 Junii, Emus ac Rmus Dnus Archiepiscopus ad abbatialem ecclesiam, prævia archiepiscopali cruce, atque totius N. cleri suorumque
familiarum comitatu se contulit ; ibique ad templi fores crucifixum veneraius atque osculatus est. Postquam vero ecclesiam ingressus, SS. Eucharistiæ Sacramentum adoravit, et orationes, quas Pontificale recitari jubet, persolvit, totus N. clerus ad obedientiam suoPastori præstandam sequenti prdine vocatus est :
Collegium canonicorum. (Suivent les noms des douze chanoines.) — 1. Rmus DnusN. N., abbas infulatus et curatus. 2. Admodum Rdus Dnus N. N., primicerius et vicarius foraneus. 3. Admodum Rdus Dnus N. N., decanus. 4. Admodum Rdus Dnus N. N., etc., etc.
Canonici coadjutores Rmi abbatis in cura animarum. (Suivent les noms des quatre coadjuteurs.) — 13. Admodum Rdus Dnus N. N., etc.
Ex ecclesia receptitia numerata. — 17. Admodum Rdus Dnus N. N., canonicus curatus.
Coadjutores parochi in cura animarum . (Suivent les noms des neuf
coadjuteurs.) — 18. Rdus Dnus N. N., etc.
Clerici. — 27. Acolytus Stanislaus N., qui moratur in Beneventano seminario. 28. Acolytus N. N. 29. Acolytus N. N. 30. Novitius N. N. 31. Novitius N. JN. 32. Novitius N. N. 33. Novitius N. N. 34. Novitius N. N., qui degit in Beneventano seminario.
His peractis, Emus ac Rmus Dnus reliqua omnia quæ in Pontificali præscribuntur exequutus est, posteaque ad visitationem ecclesiæ se vertit, quæ hoc modo reperta fuit :
1. De altari SS. Sacramenti. — Emus Dnus hujus ecclesiæ visitationem ah hoc altari incipiens, vidit omnia in eo recte decenterque disposita, præter mappas, quæ ex lino non sunt, prout in rubrica præcipitur, et pyxidem, quæ nova inauratione indiget.
2. De altari majore. — Omnia recte, nisi quod ostiolum tabernaculi aliquantulum accommodari debet.
3. De altari S. Joannis Baptistæ. — Hoc altare, quod ad commune pertinet, interdictum fuit, quia sigillum sacri lapidis fractum inventum est.
4. De altari SS. Crucifixi. — Hujus altaris supellectiles, necnon basis quæ cruci subest, accommodandæ sunt vel renovandæ.
5. De altari S. Mariæ Angelorum. — Hoc altare consecratum est, et médiocres habet supellectiles.
6. De altari SS. Trinitatis. — Omnia in hoc altari recte et decenter disposita.
7. De altari S. Stanislai Kostkæ. — Omnia recte. Sed nondum fuit huic altari dos assignata a familia N., cui collegium tamquam patrono concessit.
8. De fonte baptismali. — Visitavit quoque Emus Dnus baptisterium, et cum invenisset conopeum valde indecens, interdixit.
9. De oleis sanctis. — Visitavit armariolum oleorum sanctorum, et nil invenit reprobandum .
10. De reliquiis. — Reliquiæ, quæ in hac ecclesia servantur, authenticis litteris carent.
11. De sedibus confessionalibus. — Oranes in bono statu repertæ, præterquam ilia quæ prope altare SS. Sacramenti est, in qua crates renovandæ sunt.
12. De choro. — Visitatusquoque fuit chorus, in quo nil renovandum vel corrigendum est.
13. Desacristia. — Tabellæ onerum missarum, quæ in sacristia e pariele pendent, renovandæ esse videntur, cum propter vetustatem ipsæ amplius inservire non possint. Duo missalia inventa sunt male se habere in canone et in communibus. Multi ex amictibus, albis et mappis altarium non sunt lino confecti. Reliqua bene.
14. De fabrica ecclesiæ. — Ecclesiæ fornix reslauratione indiget.
B. — Visitatio sacelli SS. Sacramenti ac Immaculatæ Conceptionis B. M. Virginis , ad confraternitatem pertinente.
Abbatiali ecclesiæ conliguum est sacellnm sub titulo SS. Sacramenti ac Immaculatæ Conceptionis R. M. Virginis, quod ad confraternitatem ejusdem lituli pertinet.
Roc quoque eadem die ab Emo Dao una cum suis convisitatoribus visitatum fuit, prout nunc dicemus :
1 . De al, tari consecrato SS. Sacramenti et Immaculatæ Conceptionis . —
Omnia in eo bene.