I. — Visitatio ecclesiæ ruralis S. Anlonii Patavini
Eadem die illmus ac Rmus canonicus convisitator N. ad supradiclam ecclesiamse duxit visitaudam, eamque eremitæ Antonio N. custodiæ traditam inveuit, atque sic se habere :
1. De altari majore dicatoB. M. Virgini. — Sacer lapis non est bene ac iirmiter in mensa compositus. Desunt secunda et tertia mappa.
2. De altari S. Francisci . — Desunt pariter secunda et tertia mappa.
3. De altari S. Antonii. — Secunda et tertia mappa æque desunt.
4. De sepulchro. — Adest in hac ecclesia sepulchrum, quod quamvis ad sepelienda cadavera adhuc in usu non sit, tamen adhuc solo lapide coopertum manet.
5. De sacristia. — Scabellum, cum tabella præparationis ad missam, jam consumptum conspicitur. Deest mappa ad tergendas manus sacerdo-
tum.
J. — Visitatio ecclesiæ ruralis S. Laurentii ad Nemus.
Hanc S. Laurentii ecclesiam visitavit pro-secretarius atque in mediocri statu inveuit, nimirum :
1 . De unico altari. — Mensa altaris seu lapides, qui cum media parte mensæ juncti sunt, aliquantum fracti reperiunlur.
2. De sede confessionali . — Sedes confessionalis est indecens, et una tantum parte apta ad confîtendum mulieres.