Inter procellas turbinis ignei
Cristam eminentem vertice regio
Spectate, sidus Gallo amicum,
Hostibus at pariter timendum.
Ut lucet , illuc scilicet omnibus Victoria alis advolat, aureos Currus triumphalesque lauros
VERS LATINS
Àpproperans, sequiturque passu Victorem anhelo. 13. Quin agite, inclyti Heroes, oræ maxima Belgicæ Tutela : vos hue, tempus urget, Omnibus hue properate turmis.
En totus in vos lumina contulit Arrectus orbis. Nunc animis opus.
Jam cerno latis ad Mehennam Signa procul volitare campis.
Miratur amnis pauper aquæ suis Tôt ire ripis agmina militum.
Ite ergo. Quid I tranare segnes Exiguum trepidatis amnem?
14. Haud Gallus obstat; littoribus procul Ultro reduxit castra; patens iter
Vobis relinquit. Quid moratur Tôt peditumque equitumque turmas ?
Vultusne Galli ferreus aspici Repente sistit? quo validi duces Fugêre, dementes ruinas,
Gallico et imperio minati Crudele funus ? qui ruere omnia Ferro parabant, et Tamesis procul Ab usque ripis atque Dravi,
Sequanicos superare fluctus.
15. Terror Namurcæ mœnibus intérim Augetur : arcis jam petit ultimæ
Hispanus extremos recessus;
Protinus hune medios per ignés,
Per tela Gallus persequitur ferox ; Interque rupes atque cadavera,
Armorum et ingentes acervos,
Latum iter ense aperit cruento.
16. Actum est : ab alto triste sonans dédit Fatale signum buccina; supplices
En cerno dextras, flamma cessât, Urbsque patet reserata portis.
Nunc, nunc feroces ponite spiritus, Infensa Gallis agmina; nuncium Ferte nunc superbi feederatis Urbibus, ante oculos Namurcam Périsse vestros. 17. Ast ego, quem choros Phœbus poetarum inter amabiles Primis receptum sponte ab annis, Numinis interiore lapsu,
Suaque præsens mente animat, Deo Aillante plenus , per juga nobili
VERS LATINS
Calcata Flacco , perque saltus Pierios animosus ibo :
(Juin et, senectus imrnineat licet, Crudis juventæ viribus integer, Tentabo inaccessos profanis, Altior invidia, recessus.
NAMDRCÜM EXPUGNÀTÜM.