‹ Œuvres complètes de Bordeu, précédées d'une notice sur sa vie et sur ses ouvrages. Tome premierChapitre 5 sur 75 · POSTULATUM EX SECTIONE PRIMA · texte numérisé non relu

POSTULATUM EX SECTIONE PRIMA

I. Filamenta teretia hæc et albescentia, quibus cerebri me* dullis oxnnes fere junguntur partes , nervi, nomine hodie recepto , dicuntur 5 méningé duplici obvoluti, fasciculisconstant pene infinitis fibrillarum , nulli oculo cavarum , sed quæ paululum intorlæ videntur , atque plicatce ( ut fibrarum omne genus , Leuveneek ) pulposæ licet et spongiosæ quibusdam habeantur $ vi dein ipsi gaudent , qua si finduntur subito distracti hinc et inde retrahuntur , alia quacumque fibra flexili forte minus et in ratione experimentis noscenda , cum differentia qua retractio fit in viyo et mor-» tuo, etc.

CAP UT I. De Sensu in generei

II. Hominis functio hæc , qua objecti cujuslibet perceptio , nascitur in eo mediante corporis organo quod afficitur varie, sensatio*, sensusve potest nuncupari.

III. Nervis autem omnis sensatio debetur, ex Creatoris beneplacito , sectis enim , ligatisve iis , constabat etiam antiquissimo Galeno partem infra positam sensu illico privari , quod Recentioribus omnimode confirmatum , sicut et quæ proponebat idem de diversitate laqueorum quibus constrictio fit , patescit siquidem J^alsalvœ experimentis nervos adeo post stricturam solutam labefactari quandoque , ac amputatione.

Page 1